CAPUT XIV.
15. Multa non jussa praescripto legis, facienda sunt consilio charitatis. Multa sunt autem facienda non jubente lege, sed libera charitate: et ea sunt in nostris officiis gratiora, quae cum liceret nobis etiam non impendere, tamen causa dilectionis impendimus. Unde prior ipse Dominus, cum se tributum non debere monstrasset, solvit tamen, ne scandalizaret eos quibus ad aeternam salutem gerens hominem consulebat (Matth. XVII, 23-26). Jam vero Apostolus quemadmodum ista commendet, ejus verba testantur, ubi dicit: Cum enim liber sim ex omnibus, omnium servum me feci, ut plures lucrifacerem. Cum paulo superius dixisset: Numquid non habemus potestatem manducandi et bibendi? Numquid non habemus licentiam sororem mulierem circumducendi, sicut et caeteri Apostoli, et fratres Domini, et Cephas? An ego solus et Barnabas non habemus potestatem hoc operandi? Quis militat suis stipendiis unquam? Quis plantavit vineam, et de fructu ejus non edit? Quis pascit gregem, et de lacte gregis non percipit? Et paulo post: Si alii, inquit, potestatis vestrae participant, non magis nos? Sed non sumus usi hac potestate, sed omnia toleramus, ne quod impedimentum demus Evangelio Christi. Deinde post pauca: Quae ergo, inquit, mihi merces erit? Ut evangelizans sine sumptu ponam Evangelium, ut non abutar potestate mea in Evangelio (I Cor. IX, 4-19). Continuoque subjungit quod paulo ante commemoravi: Cum enim liber sim ex omnibus, omnium me servum feci, ut plures lucrifacerem. Item alio loco de quibusdam quae ad escam pertinent: Omnia, inquit, mihi licita sunt, sed non omnia expediunt: omnia mihi licita sunt, sed ego sub nullius redigar potestate. Esca ventri et venter escis, Deus autem et hunc et has evacuabit (Id. VI, 12 et 13). Item alibi de hoc ipso: Omnia mihi licita sunt, sed non omnia expediunt: omnia mihi licita sunt, sed non omnia aedificant. Nemo quod suum est quaerat, sed id quod alterius est. Atque ut ostenderet unde loqueretur: Omne, inquit, quod in macello venit, manducate, nihil interrogantes propter conscientiam (Id. X, 22-25). Et tamen alibi dicit: Non manducabo carnem in aeternum, ut non fratrem meum scandalizem (Id. VIII, 13). Itemque alibi: Omnia quidem munda, sed malum est homini qui per offensionem manducat (Rom. XIV, 20). Quod est, Omnia licita sunt; ipsum est, Omnia quidem munda: et quod est, sed non omnia expediunt; ipsum est, sed malum est homini qui per offensionem manducat. Ita ostendit ea quae licita sunt, id est, nullo praecepto Domini prohibentur, sicut expedit potius esse tractanda, non praescripto legis, sed consilio charitatis. Haec sunt quae amplius erogantur saucio, qui curandus ad stabulum Samaritani illius miseratione perductus est (Luc. X, 33-35). Et ideo dicuntur non a Domino praecipi, quamvis Domino moneantur offerri; ut tanto intelligantur esse gratiora, quanto magis ostenduntur indebita.