CAPUT XXVI.
33. Catechumenis in ultimo vitae an dandus Baptismus non petentibus, nec pro se respondere valentibus. Opinio quorumdam negans rejicitur, nec tamen damnatur. Catechumenis ergo in hujus vitae ultimo constitutis, si morbo seu casu aliquo sic oppressi sint, ut quamvis adhuc vivant, petere sibi tamen Baptismum vel ad interrogata respondere non possint; prosit eis quod eorum in fide christiana jam nota voluntas est, ut eo modo baptizentur, quo modo baptizantur infantes, quorum voluntas nulla adhuc patuit . Non tamen propterea damnare debemus eos qui timidius agunt, quam nobis videtur agi oportere, ne de pecunia conservo credita improbius quam cautius judicare voluisse judicemur. Satis quippe in talibus respiciendum est illud Apostoli, ubi dicit: Unusquisque nostrum pro se rationem reddet Deo (Rom. XIV, 12). Non ergo amplius invicem judicemus. Sunt enim qui vel in his, vel etiam in aliis observandum putant, quod dixisse Dominum legimus, Nolite sanctum dare canibus, neque projeceritis margaritas vestras ante porcos (Matth. VII, 6). Et ista Salvatoris verba referentes , baptizare non audent eos qui pro se respondere nequiverint, ne forte contrarium gerant voluntatis arbitrium. Quod de parvulis dici non potest, in quibus adhuc rationis nullus est usus. Sed non solum incredibile est, nec in fine vitae hujus baptizari catechumenum velle; verum etiam si voluntas ejus incerta est, multo satius est nolenti dare quam volenti negare, ubi velit an nolit sic non apparet, ut tamen credibilius sit eum, si posset, velle se potius fuisse dicturum ea Sacramenta percipere, sine quibus jam credidit non se oportere de corpore exire.