CAPUT XXV.

Consilium Apostoli in iis quae praecepta non sunt, audiendum. Quaestio de conjugiis difficillima. Alia quaestio Pollentii. Quae autem nullo Domini constringente praecepto in potestate dimissa sunt, in his audiatur Apostolus, in Spiritu sancto monens et consulens ut vel meliora capiantur, vel ea quae non expediunt caveantur. Ibi audiatur dicens, Praeceptum Domini non habeo, consilium autem do; et, Ego dico, non Dominus. Ibi si meliora elegerit, qui audit, Solutus est ab uxore, non quaerat uxorem, quia et si acceperit uxorem, non peccat: ibi virgo non nubat. Qui enim non dat nuptum, melius facit; et qui dat nuptum, bene facit. Ibi beatior sit mulier sic permanendo, quae mortuo viro suo in potestate habet, cui vult nubere, tantum in Domino. Quod duobus modis accipi potest; aut christiana permanens, aut christiano nubens. Non enim tempore revelati  Testamenti Novi, in Evangelio vel ullis apostolicis Litteris sine ambiguitate declaratum esse recolo, utrum Dominus prohibuerit fideles infidelibus jungi. Quamvis beatissimus Cyprianus inde non dubitet, nec in levibus peccatis constituat, jungere cum infidelibus vinculum matrimonii, atque id esse dicat prostituere Gentilibus membra Christi . Sed quia de iis qui jam conjuncti sunt alia quaestio est; audiatur et hic Apostolus dicens: Si quis frater habet uxorem infidelem, et haec consentit habitere cum illo, non dimittat illam: et si qua mulier habet virum infidelem, et hic consentit habitare cum illa, non dimmittat virum (I Cor. VII, 12, 13, 25, 27, 38, 39). Et sic audiatur, ut quamvis fieri licitum sit, quia hoc non dicit Dominus; non tamen fiat, quia non expedit. Non enim omnia expedire quae licita sunt, apertissime docet Apostolus (Id., X, 22), sicut supra jam ostendimus. Propter quodlibet tamen fornicationis genus, sive carnis, sive spiritus, ubi et infidelitas intelligitur, et dimisso viro non licet alteri nubere, et dimissa uxore non licet alteram ducere: quoniam Dominus nulla exceptione facta dicit, Si uxor dimiserit virum suum, et alii nupserit, moechatur; et, Omnis qui dimittit uxorem suam, et ducit alteram, moechatur.

32. His ita pro meo modulo pertractatis atque discussis, quaestionem tamen de conjugiis obscurissimam et implicatissimam esse non nescio. Nec audeo profiteri omnes sinus ejus, vel in hoc opere, vel in alio me adhuc explicasse, vel jam posse, si urgear, explicare. Illud autem unde me itidem in alia scheda consulendum existimasti, seorsum etiam ego enodare curarem, si mihi aliud quam tibi visum est, videretur: cum vero eadem sit etiam nostra sententia, non hinc opus est diutius disputare.

© 2025 Bibliotecatolica
Todos los derechos reservados

contacto@bibliotecatolica.com

Accepted payment methods: Credit and Debit cards
Powered by PayPal