CAPUT XXIV.
30. Continentiae votum nulla spe compensationis rumpendum. Non solum autem moechandum non est, quod facit, non quidam, sed omnis qui dimittit uxorem suam, et ducit alteram, etsi propterea duxerit ut faciat christianam; sed etiam quisquis non alligatus uxori continentiam Deo voverit, nullo modo debet ista compensatione peccare, ut ideo credat uxorem sibi esse ducendam, quia promisit quae nuptias ejus appetit, futuram se esse christianam. Quod enim cuique antequam vovisset licebat, cum id se nunquam facturum voverit, non licebit: si tamen id voverit quod vovendum fuit, sicuti est perpetua virginitas, vel continentia post experta connubia solutis a vinculo conjugali, vel ex consensu voventibus et carnalia debita sibi invicem relaxantibus fidelibus castisque conjugibus; quod alterum sine altera, vel alteram sine altero vovere fas non est. Haec ergo, et si qua alia sunt quae rectissime voventur, cum homines voverint, nulla conditione rumpenda sunt, quae sine ulla conditione voverunt. Quia et hoc Dominum praecepisse intelligendum est, ubi legitur: Vovete, et reddite Domino Deo vestro (Psal. LXXV, 12). Unde Apostolus de quibusdam quae continentiam vovent, et postea nubere volunt, quod eis antequam vovissent utique licebat: Habentes, inquit, damnationem, quoniam primam fidem irritam fecerunt (I Tim. V, 12).
31. Nihil ergo expedit quod illicitum est, et nihil quod prohibet Dominus licitum est.