CAPUT XXIII.

29. Adulterinum conjugium inire, ut femina fiat christiana, non licet. Sed si haec ille christianus  responderit tentatori, intelligens licuisse quidem sibi dimittere adulteram, sed aliam ducere non licere: quid, si dicat ille tentator, Committe hoc peccatum, ut acquiras animam Christo in morte infidelitatis positae feminae, quae parata est, si tibi nupserit, fieri christiana? quid aliud christianus respondere ad ista debet et dicere, nisi se non posse, si hoc fecerit, evadere judicium, quod commemoravit Apostolus ubi ait, Et sicut dicunt quidam nos dicere, Faciamus mala, ut veniant bona; quorum judicium justum est (Rom. III, 8)? Quomodo autem poterit esse salubriter christiana, quae cum illo a quo ducitur erit adultera?

© 2025 Bibliotecatolica
Todos los derechos reservados

contacto@bibliotecatolica.com

Accepted payment methods: Credit and Debit cards
Powered by PayPal