CAPUT XXII.
Dimissa adultera alteram ducens, ut christianam faciat, moechatur. Haec constituta Domini sine ulla retractatione servanda sunt. Habet enim haec justitia quae coram illo est, sive approbent, sive improbent homines: et ideo dici non oportet, propter offensiones hominum, aut ne impediantur homines ab ea salute, quae in Christo est, non esse servanda . Quis enim christianus audeat dicere: Ne homines offendam, aut ut homines Christo acquiram, faciam moechari uxorem meam, aut ego ipse moechus fiam?
28. Potest enim fieri ut cum adulteram uxorem quisque dimiserit christianus, ita tentetur, ut aliqua femina quae nondum credidit, cupiens in ejus nuptias convenire, promittat se futuram esse christianam, non fallaciter, sed si ei nupserit hoc omnino factura. Huic itaque hoc connubium recusanti poterit suggerere ille tentator: Dominus dixit, Quicumque dimiserit uxorem suam praeter causam fornicationis, et aliam duxerit, moechatur; tu autem qui dimisisti propter causam fornicationis uxorem, si aliam duxeris, non moechaberis. Huic talia suggerenti, erudito corde respondeat, moechari quidem illum gravius qui praeter causam fornicationis uxore dimissa alteram duxerit; sed etiam illum qui uxore fornicante dimissa sibi aliam copulavit, non ideo non moechari, quia fornicantem reliquit: sicut moechatur qui eam quae praeter causam fornicationis dimittitur, duxerit; nec ideo non moechatur qui eam ducit, quam dimissam propter causam fornicationis invenerit. Et propterea quod subobscure apud Matthaeum positum est, quoniam totum a parte significatum est, expositum esse apud alios , qui totum generaliter expresserunt, sicut legitur apud Marcum, Quicumque dimiserit uxorem suam, et aliam duxerit, adulterium committit: et apud Lucam, Omnis qui dimittit uxorem suam, et ducit alteram, moechatur. Non enim alios dixerunt moechari, alios non moechari, qui dimissis uxoribus suis duxerint alteras; sed, Quicumque dimiserit: omnem prorsus qui dimiserit uxorem suam, et aliam duxerit, moechari eum sine ulla exceptione dixerunt.