CAPUT XXI.
25. De conjugiis cum infidelibus, Pollentii sententia discutitur. Aliam esse quaestionem de jam conjunctis, aliam de conjungendis. De jam conjunctis, non de jungendis agi in loco Apostoli citato. Illicita et vetita a Domino nunquam expedit facere. Tu autem cui placet, ita non licere quod non vetat Dominus, sed Apostolus, quemadmodum non licet quod vetat Dominus, cum exponere voluisses quid sibi vellet quod ait, Ego dico, non Dominus, cum alloqueretur fideles quibus essent conjuges infideles; dixisti, «Quia Dominus jussit ne conjugia sibimet diversae religionis copularentur:» et ipsum adhibuisti testimonium Domini dicentis, Non accipies uxorem filio tuo a filiabus alienigenarum, ne traducat eum post deos suos, et pereat anima ejus (Deut. VII, 3, 4). Addidisti etiam verba Apostoli, ubi dixit, Mulier alligata est, quamdiu vir ejus vivit. Quod si mortuus fuerit vir ejus, liberata est: cui vult nubat, tantum in Domino (I Cor. VII, 39): quod ita exposuisti, ut adjungeres, «Id est christiano .» Deinde secutus es, et aisti: «Hoc est ergo Domini praeceptum tam in Veteri quam in Novo Testamento, ut non nisi unius religionis et fidei conjugia sibi maneant copulata.» Si hoc ergo est Domini praeceptum tam in Veteri Testamento quam in Novo, et hoc jubet Dominus, hoc docet Apostolus, ut non nisi unius religionis et fidei maneant copulata conjugia; quare contra hoc Domini jussum, contra doctrinam suam, contra praeceptum Testamenti Veteris et Novi, jubet Apostolus ut diversae fidei conjugia maneant copulata? «Quia Paulus, inquis, Gentium praedicator et apostolus, jam in conjugio positos, non solum monet, sed etiam jubet, ut si unus aut una a conjugibus credidisset, alterum vel alteram non credentem, secum tamen habitare consentientem, non dimitteret.» His verbis tuis aliud hoc, aliud esse illud, satis evidenter ostendis. Illud enim de his conjugiis agitur, quae sibi primitus copulantur, ne nubat femina non suae religionis viro, vel vir talem ducat uxorem. «Id enim,» ut dicis, «jubet Deus, docet Apostolus, utrumque praecipit Testamentum.» Hoc autem diversum esse quis abnuat, ubi agitur non de conjungendis, sed de conjunctis? Ambo quippe unius ejusdemque infidelitatis fuerunt quando conjuncti sunt; sed Evangelium cum venisset, alter sine altera, vel altera sine altero credidit. Si ergo aliud est hoc, quod sine scrupulo ullius dubitationis apparet, cur fidelem cum infideli in conjugio permanere, non et Dominus sicut Apostolus jubet? Nisi forte isto loco vacat, quod tam fidenter ipse ait: An vultis experimentum accipere ejus qui in me loquitur Christus (II Cor. XIII, 3)? Et utique Dominus est Christus. Intelligisne quid dicam? An in hoc explanando aliquanto diligentius immorabor?
26. Attende, ut rem ipsam tanquam in conspectu considerandam planiore sermone ponamus. Ecce conjuges duo, unius infidelitatis; ita fuerunt quando conjuncti sunt: nulla de his quaestio est, quae pertineat ad illam Domini jussionem doctrinamque apostolicam et praeceptum Testamenti Veteris et Novi, quo prohibetur fidelis cum infideli copulare conjugium. Jam sunt conjuges, et adhuc ambo sunt infideles; adhuc tales sunt quales fuerunt antequam jungerentur, qualesque conjuncti sunt. Venit Evangelii praedicator, credidit eorum aut unus, aut una; sed ita ut infidelis cum fideli habitare consentiat. Jubet fideli Dominus ne infidelem dimittat, an non jubet? Si dixeris, Jubet; reclamat Apostolus, Ego dico, non Dominus. Si dixeris, Non jubet; causam requiro. Neque illam mihi responsurus es, quam tuis litteris indidisti, «Quia Dominus prohibet fideles infidelibus jungi.» Hic enim nullo modo est ista causa: de jam junctis loquimur, non de jungendis. Si ergo tu causam non invenisti cur non vetet Dominus quod vetat Apostolus; cernis enim jam, ut existimo, non esse ipsam quam esse putaveras: vide ne forte illa sit quae mihi visa est, et tunc proferenda, et nunc defendenda; ut scilicet illud intelligamus dicere Dominum, quod habet coram illo nullo modo transgredienda justitia, id est, quod ita jubet aut vetat, ut aliud facere omnino non liceat: quod autem volentis potestati ita permittit, ut nec agatur nec praetesmittatur illicite; ibi servorum suorum consilio les cum dare, ut id potius suadeant quod viderint expedire.
27. Teneatur hic ergo primitus ac maxime, ne committantur illicita. Ubi autem aliquid ita licitum est, ut aliud facere non sit illicitum, fiat quod expedit, vel quod magis expedit. Illa igitur quae Dominus ita dicit ut Dominus, id est, non monentis consilio, sed dominantis imperio, non facere non licet , et ideo nec expedit. Dominus itaque praecipit, Mulierem a viro non discedere; quod si dicesserit, ea utique causa qua discedere licitum est, manere innuptam, aut viro suo reconciliari (I Cor. VII, 10 et 11). Mulier enim sub viro, vivo marito, juncta est legi; et vivente viro vocabitur adultera, si fuerit cum alio viro (Rom. VII, 2, 3); quoniam mulier alligata est, quamdiu vir ejus vivit (I Cor. VII, 39). Unde, Si uxor dimiserit virum suum et alii nupserit, moechatur (Marc. X, 12); et, Qui dimissam a viro duxerit, moechatur (Matth. XIX, 9). Ideoque ex eodem praecepto Domini, Et vir uxorem ne dimittat (I Cor. VII, 11): quoniam qui dimiserit uxorem suam praeter causam fornicationis, facit eam moechari (Matth. V, 32). Sed si propter hanc causam dimiserit, etiam ipse sic maneat: Omnis enim qui dimittit uxorem suam, et ducit alteram, moechatur (Luc. XVI, 18).