CAPUT XVIII.
Cur sicut Israelitis uxores alienigenas, non ita Christianis infideles jubetur deserere. Consilium Pauli tanquam Christi accipiendum. Id quod licet, quandoque expedit, quandoque non. Discessio ab infideli conjuge non prohibita praecepto legis, sed consilio charitatis. Sed quia ita licitum est, ut non expediat: ne propter conjugum separationes offensi homines, ipsam doctrinam salutis, qua illicita prohibentur, exhorreant, ac sic pejores atque perituri in eadem infidelitate remaneant; intercedit Apostolus, et monendo fieri vetat quod ita licitum est ut non expediat. Sic enim recedere ab infidelibus uxoribus vel maritis, fideles viri vel feminae non prohibentur a Domino, ut neque jubeantur. Nam si dimittere tales conjuges juberentur, nullus esset locus consilio monentis Apostoli ne hoc fieret. Nullo modo enim quod Dominus jubet, servus bonus fieri prohiberet.
20. Namque hoc Dominus aliquando per Esdram prophetam jussit, et factum est: dimiserunt Israelitae uxores alienigenas, quicumque tunc habere potuerunt (I Esdr. X, 11, 12), per quas fiebat ut et ipsi ad alienos seducerentur deos, non ut illae per maritos vero acquirerentur Deo. Nondum enim tanta gratia Salvatoris illuxerat, et promissis temporalibus Veteris Testamenti adhuc inhiabat illius populi multitudo. Et propterea cum bona terrena, quae pro magno exspectabant a Domino, viderent etiam his abundare qui multos falsos colebant deos, blanditiis uxorum prius eos reverebantur offendere, deinde inducebantur et colere. Unde jusserat Dominus per sanctum Moysen, ne quis uxorem alienigenam duceret (Deut. VII, 3). Merito ergo, quas duxerant Domino prohibente, Domino jubente dimiserunt. Cum vero coepisset Gentibus Evangelium praedicari, jam conjunctos Gentiles Gentilibus comperit conjuges: ex quibus si non ambo crederent, sed unus aut una infidelis cum fideli consentiret habitare, nec prohiberi a Domino debuit fidelis infidelem dimittere, nec juberi: ideo scilicet non prohiberi, quia justitia permittit a fornicante discedere, et infidelis hominis fornicatio est major in corde; nec vera ejus pudicitia cum conjuge dici potest, quia Omne quod non est ex fide, peccatum est (Rom. XIV, 23): quamvis veram fidelis habeat pudicitiam etiam cum infideli conjuge, qui non habet veram. Ideo autem nec juberi debuerunt fideles ab infidelibus separari, quia non contra jussionem Domini Gentiles fuerant ambo conjuncti.
21. Quoniam ergo ab infideli fidelem discedere nec prohibet nec jubet Dominus, ideo ut non discedat, Apostolus dicit, non Dominus: habens utique Spiritum sanctum, in quo dare posset utile et fidele consilium. Unde cum dixisset de muliere, cujus vir mortuus fuerit, Beatior autem erit, si sic permanserit, secundum meum consilium; ne quis hoc consilium tanquam humanum, non divinum, contemnendum putaret, adjecit, Puto autem, et ego Spiritum Dei habeo. Proinde intelligendum est, etiam ipsa quae non a Domino jubentur, sed a sancto ejus famulo utiliter suadentur, eodem Domino inspirante suaderi. Absit enim ut quisquam catholicus dixerit, quando suadet Spiritus sanctus, non Dominum suadere; cum et ipse Dominus sit, et inseparabilia sint opera Trinitatis. Dicit tamen, De virginibus autem praeceptum Domini non habeo, consilium autem do. Non ut hoc consilium alienum existimemus a Domino, cum continuo sequatur et dicat: tanquam misericordiam consecutus a Domino ut fidelis essem (I Cor. VII, 40, 25). Secundum Deum ergo dat fidele consilium in eo Spiritu, de quo ait: Puto autem, et ego Spiritum Dei habeo.
22. Verumtamen aliud est Domini jubentis imperium, aliud conservi secundum misericordiam charitatis, quae est illi a Domino inspirata atque donata, fidele consilium. Ibi aliud facere non licet, hic autem licet: ita sane ut ipsum licitum partim quidem expediat, partim vero non expediat. Expedit tunc, quando non solum per justitiam, quae coram Domino est, permittitur, sed etiam hominibus nullum ex hoc impedimentum salutis infertur: velut cum dat consilium non nubendi Apostolus virgini, unde praeceptum Domini se non habere testatur; licet aliud facere, id est, nubere, et minus quam continentiae, bonum tamen tenere nuptiarum. Ipsumque licitum etiam expedit: quoniam in vetita et illicita ruituram carnis infirmitatem sic excipit honestate nubendi, ut neminem impediat ad salutem; quamvis magis expediret, magisque honestum esset, si virgo consilium, quo praeceptum eam non compellit, arriperet. Tunc autem non expedit id quod licitum est, quando permittitur quidem, sed usus ipsius potestatis aliis affert impedimentum salutis. Sicut est, unde jam diu loquimur, discessio fidelis conjugis ab infideli, quam non prohibet Dominus praecepto legis, quia coram illo injusta non est; sed prohibet Apostolus consilio charitatis, quia infidelibus affert impedimentum salutis: non solum quia perniciosissime scandalizantur offensi; verum etiam quia in alia conjugia cum ceciderint viventibus eis a quibus dimittuntur, adulterinis nexibus colligati difficillime resolvuntur .