CAPUT XVII.

18. Unde differt id quod licet et non expedit, ab eo quod ideo non expedit quia non licet. Dimittere conjugem infidelem, nec vetat nec jubet Christus, monet Paulus ne fiat. Ut igitur, si possumus, enitamur, inter id quod licet et non expedit, et id quod non licet atque ideo non expedit, aliquo certo fine distinguere; ea mihi videntur licere et non expedire, quae per justitiam quidem, quae coram Deo est, permittuntur, sed propter offensionem hominum, ne ob hoc impediantur a salute, vitanda sunt; ea vero non licere, et ideo nec expedire, quae sic ipsa justitia vetantur, ut facienda non sint, etiamsi ab eis quibus in notitiam fuerint perlata, laudentur.  Quod si ita est, ideo non nisi illicita prohibentur a Domino; ut ea quae licita sunt et non expediunt, non legis vinculo, sed libera dilectionis beneficentia caveantur.

19. Quocirca si dimittere infidelem conjugem non liceret, hoc fieri Dominus prohiberet, neque id Apostolus prohibens diceret, Ego dico, non Dominus (I Cor. VII, 12). Nam si propter fornicationem carnis permittitur homo a conjuge separari; quanto magis in conjuge mentis fornicatio detestanda est? id est, infidelitas , de qua scriptum est, Quoniam ecce qui longe se faciunt a te, peribunt; perdidisti omnem qui fornicatur abs te (Psal. LXXII, 27).

© 2025 Bibliotecatolica
Todos los derechos reservados

contacto@bibliotecatolica.com

Accepted payment methods: Credit and Debit cards
Powered by PayPal