CAPUT XVI.
17. Licitum quod non expedit, differt ab illicito, ita ut illud si fiat, non sit peccatum, quamvis non sit faciendum. Sed inter id quod illicitum est et ideo non expedit, atque id quod licitum est nec tamen expedit, quid intersit, aliqua universali regula definire difficile est. Citius enim quisque dixerit: Omne quod fieri non expedit, peccatum est; omne autem peccatum illicitum est: omne ergo quod non expedit, illicitum est. Et ubi erunt illa quae licita esse, sed non expedire, Apostolus dixit, si omne quod non expedit, licitum non est? Quapropter quia verum dixisse Apostolum dubitare non possumus, et aliqua peccata esse licita dicere non audemus; restat ut dicamus, fieri aliquid quod non expediat, et tamen si licitum est, non esse peccatum , quamvis quoniam non expedit, non sit utique faciendum. Quod si absurdum videtur, ut aliquid fiat quod non expedit, et dicatur non peccasse qui fecerit; intelligendum est hoc ex consuetudine sermonis absurdum: quae ita late patet, ut etiam jumenta, quamvis sint rationis expertia, tamen plerumque dicamus debere vapulare cum peccant; peccare autem proprie non est nisi ejus qui utitur rationali voluntatis arbitrio, quod in omnibus mortalibus animantibus non nisi homini est divinitus attributum. Sed aliud est cum proprie loquimur, aliud cum verba ex aliis rebus transferendo vel abutendo mutuamur .