CAPUT XIX.

23. Consilium non nubendi, de eo esse quod amplius expedit; at consilium non dimittendi infidelem, de eo esse cujus contrarium non expedit. Ideo hic, ubi id quod licet non expedit, non potest dici, Si dimiserit infidelem, bene facit; si non dimiserit, melius facit: sicut dictum est, Qui dat nuptum, bene facit; et qui non dat nuptum, melius facit. Quoniam illud non solum utrumque pariter licet; unde ad nihil horum praecepto Domini quisque compellitur: sed etiam utrumque expedit, aliud minus, aliud amplius; unde ad id quod amplius expedit, consilio Apostoli, quicumque potest capere, provocatur. Hoc autem ubi de dimittendo vel non dimittendo infideli conjugio quaeritur, utrumque quidem pariter licitum est per justitiam quae coram Domino est, et ideo nihil horum Dominus prohibet: sed non utrumque expedit, propter infirmitates hominum, et ideo id quod non expedit, Apostolus prohibet; dante sibi Domino liberum prohibendi locum, quia neque id quod monet Apostolus, prohibet Dominus, neque id quod prohibet Apostolus, jubet Dominus. Quod nisi ita esset, neque contra prohibitionem Domini Apostolus aliquid moneret, neque contra jussionem ejus aliquid prohiberet. Proinde in his duabus causis, una de nubendo vel non nubendo, altera de infideli conjuge dimittendo vel non dimittendo, aliquid simile est in verbis Apostoli, aliquid dissimile. Simile quidem illud quod et ibi dicit, Praeceptum Domini non habeo, consilium autem do; et hic dicit, Ego dico, non Dominus. Quale est enim, Praeceptum Domini non habeo; tale est, Non dicit Dominus: et quale est, consilium do; tale est, ego dico. Illud autem dissimile est, quia de nubendo et non nubendo potest dici, hoc bene fieri, illud melius; quoniam utrumque expedit, minus aliud, magis aliud: at vero de conjuge infideli dimittendo vel non dimittendo, quoniam unum horum non expedit, aliud expedit, dici non oportet, Qui dimittit, bene facit; et qui non dimittit, melius facit: sed dici oportet, Non dimittat; quia etsi licet, non expedit. Sic ergo possumus dicere melius esse infidelem conjugem non dimittere, quamvis liceat et dimittere; quemadmodum recte dicimus melius esse quod et licet et expedit, quam id quod licet, nec expedit.

© 2025 Bibliotecatolica
Todos los derechos reservados

contacto@bibliotecatolica.com

Accepted payment methods: Credit and Debit cards
Powered by PayPal