CONTRA JUDAEOS, PAGANOS ET ARIANOS SERMO DE SYMBOLO. (C,G)*

ADMONITIO IN SUBSEQUENTEM SERMONEM.

Iste quoque sermo sub Arianorum dominatu habitus est, eo tempore quo haereticis illis disputantibus, et Catholicos, alios pollicitatione ac praemio, alios vi potentiaque deducere a fide nitentibus obsistere nullus audebat. Magnus tibi videris, ait concionator, cap. 7, quia disputas nullo tecum altercante, nullo judice praesidente. Et dum suffragatur tempus errori tuo, existimas te aliquid esse, cum nihil sis: et seductus multos seducere concupiscis, aliquos pecunia, aliquos potentia. Id confer cum superiore sermone, cap. 7, quo etiam loco, nempe supra, col. 1115, lin. 11, Arianorum Ecclesiam speluncam dictam, ut hic cap. 22, observabis. De implenda professione renuntiationis baptizati admonentur capp. 3 et 4, non secus atque in subdititiis sermonibus de Symbolo ad Catechumenos in tomo 6. Alia loca illis, vel superiori sermoni similia praeterimus. Multa porro sunt delibata ex Augustino: illud cap. 18, Numquid si magicis artibus fecit ut coleretur mortuus, magus erat antequam natus? est libri 1 de Consensu Evangelistarum, cap. 11. Item illud cap. 13, Quid est, In medio duum animalium cognosceris, nisi aut in medio duorum Testamentorum, aut in medio duorum latronum, aut in medio Moysi et Eliae cum eo in monte sermocinantium? ductum est ex libri 18 de Civitate Dei capite 32. Inde etiam, cap. 23, translati huc Sibyllini versus. Cum Gregorio in Evangel. homil. 33, id usurpat concionatur in sermonis exordio, Cum potius expediat flere magis quam aliquid dicere. Itemque alia quaedam cap. 17 habet cum ejusdem homil. 10 in Evang. convenientia. In cap. 15 dicit Virgilium poetam versu illo, Jam nova progenies coelo demittitur alto, testimonium Christo perhibuisse: quod Augustinus in epistola 104 ad Nectarium, n. 11, longe verius appellat carmen adulatorium, dictum viro nobili, scilicet Pollioni. Dictionis barbariem monstrat Bernardus Vindingus in Critico Augustiniano, et nonnulla velut inepta reprehendit, sed quae editionum erant vitia, correcta hic ex Remigiano annorum octingentorum codice, in quo inscribitur Sermo sancti Augustini de Symbolo; ex Vaticanis tribus, ex uno Bellovacensi abbatiae S. Quintini, ex Corbeiensi, etc.

© 2025 Bibliotecatolica
Todos los derechos reservados

contacto@bibliotecatolica.com

Accepted payment methods: Credit and Debit cards
Powered by PayPal