CAPUT XVI.
Ex Sibyllinis vaticiniis. Vaticinium Sibyllae. Sed quia in ore duorum vel trium testium stat omne verbum, sicut ipse Dominus confutans vestram contumaciam, In lege, inquit, vestra scriptum est, quod duorum hominum testimonium verum sit (Deut. XVII, 6; Joan. VIII, 17): etiam ex Gentibus tertius testis introducatur, ut testimonium veritatis omni ex parte roboretur. Quid Sibylla vaticinando etiam de Christo clamaverit, in medium proferamus, ut ex uno lapide utrorumque frontes percutiantur, Judaeorum scilicet atque Paganorum, atque suo gladio, sicut Golias (I Reg. XVII, 50), Christi omnes percutiantur inimici: audite quid dixerit : Ι Judicii signum, tellus sudore madescet. Η E coelo Rex adveniet per saecla futurus. Σ Scilicet in carne praesens ut judicet orbem. Ο Unde Deum cernent, increduius atque fidelis Υ Celsum cum sanctis, aevi jam termino in ipso. Σ Sic animae cum carne aderunt, quas judicat ipse. Χ Cum jacet incultus densis in vepribus orbis. Ρ Rejicient simulacra viri, cunctam quoque gazam. Ε Exuret terras ignis, pontumque, polumque Ι Inquirens tetri portas effringet Averni. Σ Sanctorum sed enim cunctae lux libera carni Τ Tradetur, sontes aeternaque flamma cremabit. Ο Occultos actus retegens, tunc quisque loquetur Σ Secreta, atque Deus reserabit pectora luci. Θ Tunc erit et luctus, stridebunt dentibus omnes. Ε Eripitur solis jubar, et chorus interit astris. Ο Volvetur coelum, lunaris splendor obibit. Υ Dejiciet colles, valles extollet ab imo. Υ Non erit in rebus hominum sublime vel altum. Ι Jam aequantur campis montes et caerula ponti. Ο Omnia cessabunt, tellus confracta peribit. Σ Sic pariter fontes torrentur, fluminaque igni. Σ Sed tuba tunc sonitum tristem demittet ab alto Ω Orbe gemens facinus miserum variosque labores, Τ Tartareumque chaos monstrabit terra dehiscens. Η Et coram hic Domino reges sistentur ad unum. Ρ Recidet e coelis ignisque et sulphuris amnis.
Haec de Christi nativitate, passione et resurrectione, atque secundo ejus adventu ita dicta sunt, ut si quis in graeco capita horum versuum discernere voluerit, inveniat Ἰησοῦς Χριστὸς Θεοῦ Υἱὸς Σωτήρ: id est, Jesus Christus Dei Filius Salvator. Quod et in latinum translatis eisdem versibus apparet, praeterquam quod graecarum litterarum proprietas non adeo potuit observari.
Alios versus Sibyllinos Christi passionem apertius demonstrantes, intentissime audite : In manus iniquas infidelium postea veniet. Dabunt autem Deo alapas manibus incestis. Et impurato ore expuent venenatos sputus. Dabit vero ad verbera simpliciter sanctum dorsum. Et colaphos accipiens tacebit, ne quis agnoscat Quod Verbum, vel unde venit, ut inferis loquatur. Et corona spinea coronabitur. Ad cibum autem fel, et ad sitim acetum dederunt. Inhospitalitatis hanc monstrabunt mensam. Ipsa enim insipiens tuum Deum non intellexisti, Ludentem mortalium mentibus , sed spinis Coronasti, et horridum fel miscuisti. Templi vero velum scindetur, et die Medio nox erit tenebrosa nimis tribus horis. Et morte morietur, tribusque diebus somno suscepto, Et tunc a mortuis regressus ad lucem veniet. Primus resurrectionis initium revocatus ostendet .