CAPUT PRIMUM.
Christianae vigiliae. Inter pressuras atque angustias praesentis temporis et nostrae officia servitutis cogimur, dilectissimi, non tacere, cum potius expediat flere magis quam aliquid dicere: verumtamen ne quid minus lucri areae dominicae accedens, dicatur nobis, Serve nequam et piger, tu erogares pecuniam meam, et ego veniens cum usuris exigerem eam (Matth. XXV, 26, 27): peto Charitatem vestram, ut quae ipse paterfamilias per nos vobis ministraverit, libenter accipere dignemini: Apostoli verba sunt, Nox praecessit, dies autem appropinquavit: deponentes ergo opera tenebrarum induite vos arma lucis (Rom. XIII, 12). Expulsa itaque noctis caligine, effugatisque tenebris peccatorum, radius veri luminis fulgeat in cordibus nostris. Exigit enim a nobis ratio hujus tantae congregationis, et noctis transactae vobis reddere rationem, et istius diei de tanto sacramento percepto veram sempiternamque demonstrare salutem. Si enim opera transactae noctis consideremus , et quid egerimus, Domino donante, explicare valuerimus; inveniemus nos in nocte, non opera noctis, sed diei peregisse. Neque enim delectatione somni sopitos sensus nostros agnovimus, nec phantasmatibus animas nostras illusas, nec ipsa corpora stramentorum calore depressa in alto sopore requies inclinavit: sed vigilando, orando, psallendo, contra adversarium diabolum dimicando, et magnam lucem infusam cordibus nostris sensimus, et in nocte opera diei peregimus. Quid enim egimus in hac nocte? Diabolum fugavimus, Christum introduximus. Quid egimus in hac nocte? Captivatorem captivavimus. Quid egimus in hac nocte? Tenebras diabolicas de cordibus vestris exclusivimus, lumen verum hauriendum esse demonstravimus. Quid actum est in hac nocte? Veniens vera fortitudo alligavit fortem, et vasa domus ejus diripuit (Matth. XII). Quid actum est in hac nocte? Exstirpata est superbia, introducta est humilitas. Quid actum est in hac nocte? Princeps omnium vitiorum expulsus est, fons omnium bonorum susceptus est. Videtis, dilectissimi, quae bona habeatis praeparata, et ex quo onere, vel ex quibus sarcinis peccatorum relevamini ab isto qui vos vocat ut suscipiatis jugum ejus lene, et sarcinam ejus levem (Id. XI, 29): Deponentes itaque opera tenebrarum, induite vos arma lucis. Quid sit hoc, ex verbis Symboli quod modo accepistis, vobis expositum esse cognoscite. Quid est, Deponite opera tenebrarum; nisi, Renuntiate diabolo, pompis, et angelis ejus? Et quid est, Induite vos arma lucis; nisi, Credite in Deum Patrem omnipotentem?