CAPUT II.
Diabolus qui sit. Prius tamen, dilectissimi, discutiamus, qui sit, vel quid sit diabolus, et quae sint pompae ejus, quibus renuntiantes, opera deponimus tenebrarum: tunc demum, de Deo Patre omnipotente, qui est vera lux, quantum ipse donaverit, Charitati vestrae dicemus. Quid est diabolus? Angelus per superbiam separatus a Deo, qui non stetit in veritate, auctor mendacii, et a semetipso deceptus, qui alterum decipere concupivit. Iste adversarius effectus humani generis, inventor mortis, superbiae institutor, radix malitiae, scelerum caput, princeps omnium vitiorum, persuasor etiam turpium voluptatum . Hic dum illum primum, Adam scilicet, patrem omnium nostrum intueretur, videretque hominem ex limo terrae ad imaginem Dei factum, pudicitia ornatum, temperantia compositum, charitate circumdatum, immortalitate vestitum, aemulus atque invidus haec hominem terrenum accepisse, quod ipse dum esset angelus per superbiam cognoscitur amisisse, invidit statim insatiabilis homicida, eosque nostros primos parentes illis donis ac tantis bonis exspoliavit, insuper et peremit. Namque, dilectissimi, cum tanta bona homini diabolus abstulisset, pudicitiam, continentiam, charitatem, immortalitatem, eumque nudatum ac turpem reddidisset, obsitum suis pannis deridens eum, suo dominio obstrinxit, atque ex illo vinculo omnem prolem ejus sibimet obligavit. Turpes enim pannos suscepit Adam, quando a diabolo exspoliatus pudicitia, accinctus est impudicitia; amissa temperantia, intemperans effectus est; perdita charitate, malus inventus est; exspoliatus immortalitate, morti propinatus est. Heu! quid perdidit, et quid accepit! Ad hos etiam turpissimos pannos suos posteros obligavit.