CAPUT IX.
Christi nativitas. Hunc itaque Filium credimus Dei in susceptione hominis minorem, in divinitate Patri aequalem, factum, sicut Apostolus dicit, ex semine David secundum carnem (Rom. I, 3). Ex semine enim David virgo Maria, qua de Spiritu sancto concipiente, et in cujus utero Verbum carne suscepta, nobis factus est mediator homo totus et Deus (I Tim. II, 5), Verbum, et anima, et caro unus Christus. Hoc quippe nobis etiam ordo hujus sacramenti declarat, quod posteaquam credimus in Deum Patrem omnipotentem, credimus et in Filium ejus Jesum Christum , de Spiritu sancto natum ex virgine Maria. Et haec nativitas perturbat omnem cogitationem humanam; quoniam virtus est eam operata divina. Nam quando admittit ratio nostrae generationis, ut virgo concipiens, virgo post partum permanens, Filius videatur, et integritas inviolata servetur? Hoc non potest implere quilibet homo natus: ille autem potuit, quia non erat solus homo, sed Deus et homo; qui propterea voluit nasci homo, quia perierat omnis homo. Primum itaque miraculum magnum hujus Mediatoris ac singulare fuit, quod sic natus est: ut ille qui veniebat multos docere facere miracula, quae ipse per se et per illos faciebat, haberet tamen aliquid proprium qui nihil usurpaverat alienum. Solus enim de virgine natus est, quia solus sine amplexu maris et feminae de Spiritu sancto conceptus est: solus sine corruptione implevit uterum matris, quia solus pro nobis super coelos ascendit, ut sederet ad dexteram Patris. Acceperunt ab illo discipuli ut facerent multa et magna miracula, et fecerunt: nec tamen quispiam praedicatur aut creditur de virgine natus, aut de Spiritu sancto conceptus, nisi ille unus qui creator temporum inventus in tempore est etiam ipse creatus, suscipiens quam integram formaverat humanam naturam, ut per ipsam quodam modo redemptor nostram repararet ruinam. Et hic Dei Filius, et hominis filius; Dei Filius in corde Patris, hominis filius in utero matris: idem ipse unus Christus, qui processit ex utero virginali tanquam sponsus de thalamo suo (Psal. XVIII, 6). In quo utero spirituales nuptiae sunt celebratae, Deusque conjunctus est carni, et caro cohaesit Deo, ut esset unus Christus Deus et homo.