CAPUT XII.
Ex Daniele. Sed alii atque alii ex Lege Christi testes introducantur, ut frontes durissimae inimicorum conterantur. Veniat et ille Daniel sanctus, juvenis quidem aetate, senior vero scientia ac mansuetudine, convincat omnes falsos testes: sicut convicit seniores impudicos (Dan. XIII, 47), ita suo testimonio Christi conterat inimicos. Dic, sancte Daniel, dic de Christo quod nosti. Cum venerit, inquit, Sanctus sanctorum, cessabit unctio (Id. IX, 24). Quare illo praesente cui insultantes dicebatis. Tu de te ipse testimonium dicis, testimonium tuum non est verum (Joan. VIII, 13), cessavit unctio vestra, nisi quia ipse est qui venerat Sanctus sanctorum? Si, ut vos dicitis, nondum venit, sed exspectatur ut veniat Sanctus sanctorum, demonstrate unctionem: si autem, quod verum est, cessavit unctio vestra, agnoscite venisse Sanctum sanctorum. Ipse est enim et lapis ille abscissus de monte sine manibus concidentium, id est, Christus natus de virgine sine manibus complectentium: qui tantum crevit, ut mons magnus fieret, et impleret universam faciem terrae (Dan. II, 34, 35). De quo monte dicit propheta, Venite ascendamus in montem Domini (Isai. II, 3). Et de quo David dicit, Mons Dei, mons uber: utquid suspicamini montes incaseatos, montem in quo placuit Deo habitare in ipso (Psal. LXVII, 16, 17)? Cum enim ipse Dominus Christus discipulos suos interrogaret, quem eum dicerent esse homines Filium hominis; responderunt: Alii Eliam, alii Jeremiam, alii Joannem Baptistam, aut unum ex Prophetis (Matth. XVI, 14). Et ille: Utquid suspicamini montes incaseatos, montem in quo placuit Deo habitare in ipso? Hunc agnovit Petrus dicens, Tu es Christus Filius Dei vivi (Ibid., 17). Agnovit montem, et ascendit in montem: testimonium dixit Veritati, et dilectus est a Veritate. Supra petram fundatus est Petrus, ut mortem susciperet illum amando, quem ter negaverat timendo.