CAPUT XXII.

De via ad patriam. Sed ut ad ista veniamus, viam tutissimam quae illuc perducit non dimittamus. Quae est haec via? Christus ex toto se, ex capite et ex corpore. Ex capite, aequalis Filius, in manente manens: ex corpore minor, viam istam ut gigas velociter transiens (Psal. XVIII, 6). Caput et corpus, Christus et Ecclesia. Nec ab illo separemur, aliquid aliud de illo, sicut haeretici, credendo; nec ab ista, pravis nostris moribus declinando. Haec est mater vera, pia mater et casta, intrinsecus sui viri dignitate ornata, non forinsecus mendacio fallente turpiter colorata. Non vos ab ista matre nomen confictum seducat alienum, non vos Ecclesiae species aliena decipiat. Sponsa Christi non est quae virum suum non cognoscit: turpis est quae tanti viri speciem suis sermonibus fuscare contendit: frustra sibi Ecclesiae nomen imponit. Video equidem te, o spelunca subdola , decipiens, quia decepta: video quidem quod aptes formam tuam sub specie aliena. Quid te componis? quid tantum te exornas? quid fimbrias tuas expandis? quid te contra veram sponsam aequare contendis? Non te recipit sponsus, quia non es sponsa. Sed pulchram te esse dicis, et de auro atque ornamentis plurimis gloriaris. Respondet tibi sponsus, respondet tibi speciosus forma prae filiis hominum (Psal. XLIV, 3, 4): Species fornicariae facta est tibi, irreverens facta es in omnibus. Quod si dixeris, Quare? Respondet, Quia sub specie sponsae componis te, et mentiris sponsum tuum esse me. Species fornicariae facta est tibi, irreverens facta es in omnibus. Non sicut Patrem appellasti me: Ego enim et Pater unum sumus (Joan. X, 30). Non sicut Patrem appellasti me, et principem virginitatis tuae (Jerem. III, 3, 4). Verba sunt Christi per prophetam. Si enim ego essem princeps virginitatis tuae, servarem integritatem tuam, sicut integram servavi matrem meam. Quia ergo nec principem virginitatis tuae, nec Patri me agnoscis aequalem, nec ego te agnosco virginem. Noli te amplius jactare esse quod non es: agnosce turpitudinem tuam: Arius abstulit integritatem tuam. Non es igitur sponsa, quia non es integra. Frustra enim illum sponsum vocas, qui non est tuus: turpem enim viduam non accipit Christus. Redi, redi repudiata, redi confusa, redi serpentinis fraudibus violata; redi, non in divinitate coelesti composita, sed humanis assertionibus circumventa, redi: fallere temetipsam potes, fallere sponsum non potes. Novit enim ille quam quaerit, agnoscit ille quam vocat. Semper vivit mater: noverca, quid te supponis? Non potes excludere pulchram dominam, cum sis ipsa turpis ancilla. Species fornicariae facta est tibi. Non enim servasti uni viro fidem, quae catholicam non tenes unitatem. Ille enim sponsus matrem quaerit veram, quae pie suos filios nutriat; non turpem, quae alienos fraudulenter occidat. Vide quae est haec mater vera, quae adhuc te tolerat suos filios praefocantem, suo viro injurias irrogantem. Tolerat, quia patientiam exhibet sui sponsi, et exspectat auras libertatis, ut vindicetur ab eo ejus humilitas, quoniam eam viri sui obtinet charitas. Ipse est enim qui vivit et regnat cum Deo Patre et cum Spiritu sancto in saecula saeculorum. Amen.

© 2025 Bibliotecatolica
Todos los derechos reservados

contacto@bibliotecatolica.com

Accepted payment methods: Credit and Debit cards
Powered by PayPal