CAPUT XVII.
Testimonia ex coelo, ex mari, ex terra, ex infernis. Credo jam vos, o inimici Judaei tantis testibus ita obrutos confutatosque, ut nihil ultra quaerere debeatis: qui ipsi veritati nimia insipientia vel potius amentia, cum omnia nossetis quae de Christo essent dicta atque conscripta, inverecunda fronte dicebatis, Tu de te ipso testimonium dicis, testimonium tuum non est verum (Joan. VIII, 13). Verumtamen ut divinae majestatis veritas lucescat, supra tot testium praeclaras voces, suo Creatori universa creatura testimonium se dixisse proclamet. Nonne coelum testimonium dixit, quando novum sidus in nova hominis progenie, velut lingua et digito, quo potuit, natum Deum hominem gentibus demonstravit? Nonne mare testimonium dixit, quando oblitus quodam modo naturae suae liquidus humor, soliditate suscepta, sui Domini portavit impressa vestigia: ut impleretur illud quod dictum est, In mari est via tua et semitae tuae in aquis multis (Psal. LXXVI, 20)? Quod elementum servum Christi supra se ambulare cupientem, ut demonstraret quantum interesset inter creaturam et Creatorem, labili unda Petrum absorbuisset, nisi Dominus rerum, mergenti Petro manum porrexisset (Matth. XIV, 31). Nonne terra testimonium dixit, quando ejus conspersa saliva, ex ea caeci nati oculos inungens, lumen non videnti restituit (Joan: IX, 7): et fabrica quod minus habuit, ex limo terrae artifex reparavit, qui totum hominem de terra ante formavit (Gen. II, 8)? Nonne inferna Christo testimonium perhibuerunt, quando jure suo perdito, Lazarum quem dissolvendum acceperant, integrum per quatriduum reservarunt, ut incolumem redderent, cum vocem Domini sui jubentis audirent (Joan. XI, 43)? Quid in ipsa ejus passione, nonne contra vestram impudentiam ferocemque amentiam ipsam quodam modo publicam lucem testem citabo? Sicut putabatis, homo tantum a vobis interficiebatur Christus: quod et si tantum esset, vobis parcere debuistis, ut manus vestras alienas redderetis a sanguine innocentis. Quae caecitas infusa est cordibus vestris, ut nec illa vos tanta deterreret medio die solis obscuritas, et inter ejus radios claros amputata lux? Nox recondita in diem : imo nox usurpavit diem, nec cursum sui ordinis natura servavit; sed obtenebratur coelum, luget terra, velum templi conscinditur, petrae scinduntur, inferna reserantur (Matth. XXVII, 45, 51, 52), omnis pene creatura expavescit mortem Christi. Nec tamen in his tantis aperti sunt oculi cordis vestri. O Judaei, daemones qui vestra corda possederunt, dixerunt, Scimus qui sis; quid venisli ante tempus perdere nos (Marc. I, 24)? et vos, Tu de te ipso testimonium dicis, testimonium tuum non est verum (Joan. VIII, 13)!