CAPUT XIX.
Contra Arianos. Credimus in Spiritum sanctum, quem nos credimus Deum, aequalem Patri et Filio, manentem in Patre et Filio, inseparabilem a Patre et Filio, regnantem cum Patre et Filio. Trinitas una, et tertia in unitate persona Spiritus sanctus, qui operatur omnia in omnibus. Hunc et Ariani blasphemantes, Patre Filioque volunt esse minorem. Nec eorum errorem ille evangelicus revocat timor dicens, Si quis dixerit verbum in Filium hominis, remittetur illi: si quis autem dixerit verbum in Spiritum sanctum, non remittetur illi, nec hic, nec in futuro saeculo (Matth. XII, 32). Quid est, Ariane? sentisne quo progressa fuerit immanitas tua? Dicis verbum in Filium hominis, quia secundum divinitatem Filium Dei asseris esse minorem. Dicis verbum in Spiritum sanctum, in ipsa illa individua unitate etiam Filio esse minorem. Dicendo tale verbum de Verbo, tale verbum de Spiritu sancto, non remittuntur nec hic nec in futuro saeculo peccata tua, et tu rebaptizando polliceris dimittere aliena? Nos donum Spiritus sancti agnoscimus esse remissionem omnium peccatorum, suffragante nobis ipsa Veritate, quae post resurrectionem suam ait discipulis suis, Accipite Spiritum sanctum; si cui remiseritis peccata, remittuntur illi (Joan. XX, 23). Vos autem sacrilego ausu, quibus jam Christus dono Spiritus sancti per Baptismum et originalia et propria cuncta demisit omnino peccata, in jam baptizatis exsufflatis Christum, respuitis Spiritum sanctum; et renatum non abluere, sed sordidare; non liberare, sed obligare; non vivificare, sed mortificare contenditis. Nec mirum si has ruinas quotidie fabricatis, qui petram integram Christum in fundamento habere noluistis. A vestro errore separat Veritas filios suos, quos sic fovet ut nutriat, non sicut tu blandiendo decipit ut occidat.