CAPUT VIII.

Aequalitas personarum. Et quid, inquis, facturus sum? Ipse dixit, Pater major me est (Joan. XIV, 28). Quia non intelligis, ideo tibi male sonat quod bene dixit. Nam ipse dixit; imo et confirmavit. Prorsus ipse dixit, Pater major me est: ipse Filius dixit. Sed vide quando hoc dixit: in susceptione humanae naturae positus hoc dixit. Tunc dixit, Pater major me est, quando dixit, Tristis est anima mea usque ad mortem (Matth. XXVI, 38). Tunc dixit, Pater major me est, quando flevit, quando lassatus est, quando esurivit, quando sitivit. Tunc dixit, Pater major me est, quando eum dicit Scriptura minoratum paulo minus ab Angelis (Psal. VIII, 6). Numquid enim etiam hic insana superbia ita irreverens progreditur vestra, ut Verbum Dei manens apud Patrem, audeat in ipsa illa divinitate dicere Angelis esse minorem? Si non audes, haeretice, hoc dicere, serva hos gradus, et periet error tuus: Filius apud Patrem, et cum Patre aequalis, quoniam sempiternus cum sempiterno, semper manens cum semper manente: aequalis missus, et veniens: in susceptione hominis minor , non solum Patre, verum etiam Angelis: aequalis in forma Dei, minor in forma servi: aequalis cum Patre creans Angelos; minor Patre homines faciens angelos: aequalis cum Patre novum construens mundum  ; minor Patre perditum reparans mundum: aequalis cum Patre vitam largiens aeternam; minor Patre mortem suscipiens nostram.

© 2025 Bibliotecatolica
Todos los derechos reservados

contacto@bibliotecatolica.com

Accepted payment methods: Credit and Debit cards
Powered by PayPal