CAPUT III.

Renuntiare satanae, quid. Renuntiemus huic damnosae haereditati: pupilli effecti sumus. Antequam exactor veniat, tam pessimae haereditati, in qua sunt panni diaboli, pompae scilicet et angelis ejus si quis renuntiare neglexerit; cum judex venerit, sicut Evangelium loquitur, tradetur debitor exactori, exactor autem debitorem in carcerem trudet. Amen dico tibi, ait Dominus, non exies inde, donec reddas novissimum quadrantem (Matth. V, 26). Omne itaque genus humanum tanquam pauperem et pupillum commendat Scriptura divina, dicens Deo, Tibi derelictus est pauper, pupillo tu eris adjutor. Ejusque adversarium diabolum demonstrans, secutus adjunxit, Contere brachium peccatoris et maligni (Psal. IX, 14, 15, sec. Hebraeos). Adsit itaque aliquis homo pius, et aliquam misericordiam huic pupillo et pauperi exhibeat. Ferocem enim atque callidum adversarium patitur, et hic pupillus in causa sua deficit; quoniam eum suus adversarius pravis actibus obligavit. Adhibeamus huic pupillo idoneos defensores, et Apostolorum tanquam jurisperitorum coelestium ei patrocinium subrogemus . Quid est agendum apud tales pro tali? Apud vos itaque, Petre, Paule, Joannes, caeterique sancti consiliarii veri judicis, amici summae potestatis, causam exponimus, quam optime nostis, hujus pauperis et pupilli, generis scilicet humani, qui ex paterno chirographo debitor inventus reus, atque constrictus ab adversario detinetur: non est aliud, quemadmodum huic subveniatur, nisi ex vestro consilio. Quid itaque in hoc negotio vestrae serenitati videatur pro hujus miseri libertate, ex communi tractatu unitam pro eo dignamini  proferre sententiam. Et vos enim astrinxerat haec obligatio, nisi vobis gratia subveniret. Liberati  liberate: consilium quod a vero judice accepistis, promite; ut hoc sequatur qui captivus detinetur, atque ex mala servitute per vestram defensionem ad veram  perveniat libertatem. Et haec est vox omnium.  Quod fecimus faciat. Quid, obsecro, facturus est? Renuntiet diabolo, pompis et angelis ejus: haec est illa damnosa haereditas, cui renuntiare compellimur. Videtis, dilectissimi, qualem sententiam protulerunt nostri defensores.

© 2025 Bibliotecatolica
Todos los derechos reservados

contacto@bibliotecatolica.com

Accepted payment methods: Credit and Debit cards
Powered by PayPal