CAPUT XXI.
Differentia temporalis vitae et aeternae. Quantum autem distat inter hanc et illam, debet nosse Charitas vestra. Hic falsitas, ibi veritas: hic perturbatio, illic fida possessio: hic pessima amaritudo, illic sempiterna dulcedo: hic periculosa elatio, illic secura exsultatio: hic timetur ne qui erat amicus, efficiatur subito inimicus; illic semper manet amicus, quia nullus illuc admittitur inimicus: hic quidquid est bonum, timetur ne pereat; illic quidquid acceperis, ab illo servabitur qui facit ut nec tu transeas, et quod acceperis non amittas: hic mors, ibi vita: hic luctus, ibi gaudium: hic omnia quae creavit Deus, illic ipse pro omnibus et in omnibus Deus: et quae digna dicuntur, si tamen aliqua dicuntur. Non enim sufficit humana lingua laudare, quod sensus mortalium non valet comprehendere. Veniemus illuc, fratres mei; et ibi videbimus quod oculus hic non vidit, ibi audiemus quod auris hic non audivit, ibi intelligemus quod cor humanum comprehendere hic non valuit (I Cor. II, 9), videntes fruentesque exsultabimus inenarrabili gaudio (I Petr. I, 8). Et quale gaudium erit, ubi nullus timor erit? Quale gaudium erit, cum te videris socium esse Angelorum, participem regni coelorum, regnare cum Rege, nihil concupiscendo omnia possidere, sine avaritia divitem, sine pecunia administrantem, sine successore judicantem, sine metu Barbarorum regnantem, sine morte in aeterna vita viventem?