CAPUT XVIII.

Ex eventis. Sed non intelligentes actiones vestras, egistis causas nostras. Denique nostrae saluti militavit vestra malitia: ille enim qui ad hoc venerat ut pro nobis moreretur, insanas voces, Crucifige, crucifige (Luc. XXIII, 21), clamantium ut homo non expavit, quia ut Deus eas ante praevidit. Quantum laborastis, ut discipulum Judam pecunia corrumperetis (Matth. XXVI, 15), et a malo venditore mali emptores Christum non possidendum compararetis, nundinas malas agentes animae vestrae, quando fundebatis pretium salutis nostrae? Quantum laborastis, ut judicem a vestro scelere manus lavantem, calumniis, Caesaris nomine opposito, opprimeretis, ut id impleret quod fieri volebatis (Id. XXVII, 24)? Quantum laborastis, ut Christus occideretur, et latro dimitteretur (Ibid., 20-26)? Quantum laborastis, ut Christus contumelias pateretur, spinis coronaretur (Marc. XV, 17), in ligno suspenderetur, lancea perfoderetur (Joan. XIX, 34)? Quantum clamastis, quantum sudastis, quantum laborastis? Sed omnis iste labor vester, fructus est noster. Denique a vobis Christus occiditur, nobis resurgit: a vobis in ligno suspenditur, clavisque confixus in cruce detinetur, et a ducibus nostris discipulis suis in medio eorum clausis januis invenitur (Id. XX, 19). Pecunia milites corrumpendo Christi resurrectionem opprimere voluistis (Matth. XXVIII, 12, 13), et ecce ejus resurrectio toto mundo jam celebratur, et quod dedistis, totum perdidistis. Implere non potuistis quod voluistis: audite jam quod audire non vultis. Die tertio a mortuis resurgens, assumptus in coelum, sedet ad dexteram Patris (Marc. XVI, 19; Luc. XXIV, 51): dispersit vos per universas terras, ut ubique prophetias de ejus nativitate, passione, resurrectione, ascensione, quaecumque dicta sunt, vos perferatis, atque lucernam Legis, tanquam lignea candelabra sensu carentia, gentibus ministretis. Quod propterea factum esse cognoscite, ne gentes haec omnia quae aguntur, dum praedicantur, a nobis dicerent fuisse conficta. Hanc etiam ipsam vestram dispersionem fuisse praedictam, David propheta declarat dicens: Ne occideris eos, ne quando obliviscantur legis tuae, sed disperge eos in virtute tua (Psal. LVIII, 12). Dispersio ergo haec vestra testimonium perhibet Christo, cui dixistis, Tu de te ipso testimonium dicis, testimonium tuum non est verum (Joan. VIII, 13): ut ex vestro testimonio inimicorum, alii inimici confundantur, qui Christum magicis artibus fecisse dicunt quaecumque fecit miracula. Nam et hoc quod mortuus colitur, magicae potentiae deputandum esse contendunt. Proferte codices propheticos, o Judaei Christi inimici, ut ex ipsis alii Pagani convincantur inimici. Prophetas longe antequam nasceretur ante se praemisit, qui omnia quae superius diximus, praedixerunt. Hinc jam judicate qui recta sapitis: numquid si magicis artibus fecit ut coleretur et mortuus, magus erat antequam natus ? Confundimini, corrigimini qui talia de Christo vel sentitis, vel creditis, vel dicitis. Confundimini et vos, Judaei, qui lucernam Legis in manibus habentes, aliis lumen praebetis, et vos in eam intendere non curatis, sed exspectatis quidem et vos ut veniat qui venturus est. Et veniet; sed non sicut vultis veniet: veniet excelsus ille qui a vobis interfectus est, nullius criminis reus; manifestus veniet Deus, et videbitis judicantem, quem contempsistis, miracula facientem. Qualis erit tunc vestra conscientia, cum vobis ille nullam jam exhibebit patientiam, quia vos invenit in anima mortuos, qui venturus est judicare vivos et mortuos?

© 2025 Bibliotecatolica
Todos los derechos reservados

contacto@bibliotecatolica.com

Accepted payment methods: Credit and Debit cards
Powered by PayPal