CAPUT X.
Crudelitas Herodis. Hinc ergo procedens velut sponsus de thalamo suo, ad cujus nuptias commota universa exsultare visa est creatura. Namque angelorum chorus ex his nuptiis pacem designat hominibus bonae voluntatis: quia qui erat Dei Filius, factus est et hominis Filius; suscipiens quod non erat, non amittens quod erat. His nuptiis coeli novam stellam, novum atque splendidum lumen illo ipso sponso in se operante producunt; ut lumen verum sedentibus in umbra mortis nuntiarent natum, et veluti lingua sua laudarent hunc sponsum procedentem, quem sciebant ad hoc suscepisse hominem mortalem, ut faceret immortalem. Ad hunc sponsum Magi ab extremo terrae veniunt, commoniti requirunt, vocati munera offerunt, infantem natum necdum quidem videntes, sed stella indice regem adorare cupientes. Ex his nuptiis regis nati turbatus Herodes, perturbati et Judaei regem totius creaturae non intelligentes; quaerit Herodes quem audit regem natum infantem perdere, ne illo crescente posset regnum amittere; Judaei nolentes habere Dei Filium regem, ubi Christus nasceretur Herodi produnt, atque de unius infantis nece utrorumque voluntas astringitur. Postquam Herodes Judaeis narrantibus didicit, ubi Christus occidendus posset inveniri, vocans ad se Magos, tempus ab eis inquisivit stellae, missisque in Bethlehem ait: Ite, diligenter inquirite de puero, ut et ego veniens adorem eum (Matth. II, 8). O labia dolosa! utquid in corde et corde loqueris mala? Aliud enim habet tua lingua, aliud clamat conscientia. Te ipsum decipis talia cogitando, erras, fallis et falleris. Frustra in malo vigilat falsitas : non a te, sicut decet, inquiritur veritas. Ecce audiunt te Magi, aliud quidem foris dicentem, sed nesciunt te intus aliud cogitantem, et pergunt ita ut ad te amplius non revertantur. Ille enim eos admonebat, qui insipientiam tuam deridens, hoc Magos facere praecepit quod rex jusserat verus, non quod subdole persuaserat falsus. Per aliam, inquit Evangelista, viam regressi sunt in regionem suam (Ibid., 12). Verum cum a Magis te delusum sensisses, Herodes, voluisti omnes infantes terrae illius perdere, ut unum quem quaerebas posses occidere. Sed ille sponsus noster, qui processit de thalamo suo, ut ex ore infantium et lactentium perficeret laudem, sivit te implere voluntatem tuam, ut aetas quae lingua propria Christum non poterat confiteri, testimonio mortis suae confiteretur, et crudelitas immanis demonstraretur tua, et ad nuptias coelestis sponsi infantium congregaretur turba. Dic, Herodes, si te Christus ideo offendit, quia ejus Magis annuntiantibus audisti regnum; quid te offenderunt bi qui tecum adversus Christum sentiebant principes Judaeorum, quorum filios interficiens ipsos magis atrocissima poena in suis filiis afflixisti? Nam Christum minime invenire potuisti. Sed quid tecum diutius agam? Ipsos, ipsos conveniam Judaeos, qui dum infantem Christum noluerunt agnoscere, filios suos cum illo compulsi sunt amittere: quos quidem occidit mortique propinavit Herodes vester amicus; sed his mortalitatem aeternamque vitam donavit Christus, quem vestrum etiam nunc dicitis inimicum.