CAPUT XIV.

Semeonis et Zachariae testimonium. Verumtamen senem illum ex gente vestra natum, sed in errore vestro non relictum, Simeonem sanctum in medium introducam: qui meruit decrepitus teneri in hac luce quousque videret veram lucem. Quem quidem jam aetas compellebat ire: sed exspectabat suscipere, quem sciebat venire. Cum iste senex admonitus esset a sancto Spiritu, quod non ante moreretur quam videret Christum Dei, natumque cognoscens, perrexit ad templum. Ubi vero eum portari matris manibus vidit, et divinam infantiam pia senectus agnovit, tulit infantem in manibus suis. Ille quidem Christum infantem ferebat, sed senem Christus regebat. Regebat qui portabatur, ne ille ante promissum a corpore solveretur. Quid tamen dixerit, quem confessus fuerit, advertite inimici, non Christi, sed vestri. Benedicens Deum exclamavit senex ille, et dixit: Nunc dimittis, Domine, servum tuum secundum verbum tuum in pace; quia viderunt oculi mei salutare tuum (Luc. II, 26-32). Illi etiam parentes Joannis, Zacharias et Elisabeth, juvenes steriles, in senecta fecundi, dicant etiam ipsi testimonium Christo. Dicant de Christo quid sentiant, et testem idoneum Christo nutriant. Aiunt enim suo parvulo nato, Tu puer, propheta Altissimi vocaberis: praeibis enim ante faciem Domini parare vias ejus (Id. I, 17). Ipsique matri et virgini Elisabeth ait: Unde mihi hoc, ut veniat mater Domini mei ad me? Ecce enim ut facta est vox salutationis tuae in auribus meis, exsultavit in gaudio infans in utero meo (Ibid., 43, 44). Intelligens enim Joannes matrem Domini sui venisse ad suam matrem, inter ipsas angustias uteri adhuc positus, motu salutavit, quem voce non poterat. Quid postea ipse Joannes praecursor et amicus, humilis et fidelissimus servus, testis idoneus effectus, tanto major in natis mulierum, quanto existimabatur esse quod non erat? Christum enim eum esse Judaei credebant: sed ille non se esse clamabat, dicens: Quem me suspicamini esse, non sum ego; sed ecce venit post me, de cujus pedibus non sum ego dignus solvere corrigiam calceamenti ejus (Marc. I, 7; Luc. III, 16; Act. XIII, 25). O fidelis testis, et amice veri sponsi, quantum te humiliavisses si ad corrigiam calceamenti ejus solvendam dignum te esse dixisses? Sed dum ad hoc non te dignum dicis, Judaeis falsis testibus contradicis. Et haec a te dicta sunt antequam Christum videres: qui cum ad te ipse venit excelsus humilis implendae dispensationis suae gratia ut a te baptizaretur qui nullum habebat omnino peccatum, quid responderis, quem cognoveris, quale testimonium protuleris, audiant inimici qui audire nolunt: Ecce, inquit, Agnus Dei, ecce qui tollit peccatum mundi (Joan. I, 29, 36). Et adjecit: Tu ad me venis baptizari; ego a te debeo baptizari (Matth. III, 14). Agnovit servus Dominum: agnovit peccati originalis vinculis obligatus ab omni nexu peccati liberum: agnovit praeco judicem, agnovit creatura Creatorem, agnovit paranymphus sponsum. Nam et haec vox Joannis est: Qui habet sponsam, sponsus est. Amicus autem sponsi stat et audit eum, et gaudio gaudet propter vocem sponsi (Joan. VII, 29).

© 2025 Bibliotecatolica
Todos los derechos reservados

contacto@bibliotecatolica.com

Accepted payment methods: Credit and Debit cards
Powered by PayPal