CAPUT IV.

Relapsus a Baptismo. Vigilet itaque unusquisque, ne non ex toto renuntians post professionem, apud cum diabolus suos pannos recognoscat: et incipiat reus semper detineri, quem Christus voluit sua gratia liberare. Nec sibi blandiantur, qui post gratiam acceptam corrigi nolunt, atque rursus ad illas suas pristinas redeunt voluptates. Exspectatur enim dies judicii, aderit ille aequissimus judex, qui nullius potentis personam accipiet, cujus palatium auro argentove nemo corrumpet. Astabunt omnes animae, ut referat unaquaeque secundum ea quae per corpus gessit, sive bonum, sive malum (II Cor. V, 10). Praesto enim erit et adversarius diabolus; recitabuntur verba professionis nostrae. Et si talis inventus fuerit quisque, ut debitor ex hac vita migret; exsultabit ille adversarius in conspectu severissimi  judicis, superiorem se esse clamans, agens talem causam apud talem judicem: Aequissime, inquit, judex juste, judica: Justitia et judicium praeparatio sedis tuae (Psal. LXXXVIII, 15). Judica meum esse, qui tuus esse noluit: meus est, mecum damnandus est. Post renuntiationem utquid invasit pannos meos? Quid apud eum impudicitia faciebat, cui ipse renuntiaverat? Quid intemperantia, quid avaritia, quid ira, quid superbia, quid caetera mea? Postremo, aequissime: fugientem a me, confugientem ad te, postea cum meis quibus renuntiaverat apprehendi, invasorem detinui: in ipsa quodam modo mea possessione a me apprehensus est. Quid enim in circo faciebat, atque ibi furias, lites , insanas voces, inanesque victorias, tum jam a se alienas sibimet dividebat? Quid in theatro faciebat renuntiator turpium voluptatum? Quid in amphitheatro crudelitates suis oculis intuendo? Thesaurizavit sibi iram in die irae (Rom. II, 5). Haec omnia mea post renuntiationem invasit, meus esse voluit, et mea concupivit. Judica, judica aequissime: quoniam quem tu dignatus es tanto pretio liberare, ipse mihi se postmodum voluit obligare. Poterit, dilectissimi, os aperire is qui post professionem suam talis invenitur, ut juste diabolo addicatur? Videte quid agatis, filii mei, fratres mei; videte quid agatis, quomodo hanc professionem vestram custodiatis. Contestamur vos per ipsum judicem omnesque potestates coelestes, quae et nos audiunt admonentes, et vos excipiunt profitentes, ne in vacuum gratiam Dei accipiatis (II Cor. VI, 1), sed corde integro, tota virtute, perfecta fide renuntiantes atque spernentes tam damnosam diabolicam haereditatem, ne pupilli vel pauperes remaneatis.

© 2025 Bibliotecatolica
Todos los derechos reservados

contacto@bibliotecatolica.com

Accepted payment methods: Credit and Debit cards
Powered by PayPal