CAPUT XI.
Contra Judaeos, ex Isaia et Jeremia. Vos, inquam, convenio, o Judaei, qui usque in hodiernum diem negatis Filium Dei. Nonne vox vestra illa est, quando eum videbatis miracula facientem, atque tentantes dicebatis, Quousque animas nostras suspendis? Si tu es Christus, dic nobis palam. Ille autem ad considerationem miraculorum vos mittebat dicens, Opera quae ego facio, ipsa testimonium de me perhibent (Joan. X, 24, 25): ut Christo testimonium dicerent, non verba, sed facta. Vos autem non agnoscentes Salvatorem, qui operabatur salutem in medio terrae vestrae (Psal. LXXIII, 12), adjicientes in malo aistis, Tu de te ipso testimonium dicis, testimonium tuum non est verum. Sed ad haec ille quid vobis responderit, advertere noluistis. Nonne scriptum est, inquit, in Lege vestra, quod duorum hominum verum sit testimonium (Joan. VIII, 13, 17)? Praevaricatores Legis, intendite Legem. Testimonium quaeritis de Christo: in Lege vestra scriptum est, quod duorum hominum testimonium verum sit (Deut. XVII, 6; XIX, 15); procedant de Lege vestra, non tantum duo, sed etiam plures testes Christi, et convincant auditores Legis, nec factores. Dic, Isaia, testimonium Christo. Ecce, inquit, virgo in utero concipiet et pariet filium, et vocabilis nomen ejus Emmanuel, quod est interpretatum, Nobiscum Deus (Isai. VII, 14). Accedat et alius testis: dic et tu, Jeremia, testimonium Christo. Hic est, inquit, Deus noster, et non aestimabitur alius absque illo, qui invenit omnem viam scientiae, et dedit eam Jacob puero suo et Israel dilecto suo. Post haec in terris visus est, et cum hominibus conversatus est (Baruch III, 36-38). Ecce duo testes idonei ex Lege vestra, ex quorum testimonio non sunt compuncta corda vestra.