CAPUT VI.
Trinitas incomprehensibilis. Lumen de lumine duo sonare videntur luminaria: sed absit a nobis, ne nos error Manichaeorum comprehendat, qui istum solem aestimant esse Christum: sed nos solem justitiae credimus Verbum Patris, inseparabilem, aequalem, cum Patre manentem, et omnia cum illo disponentem: Patrem per Filium omnia facientem, fabricam mundi per Verbum suum construentem, Filium ad nos venientem, nec Patrem deserentem, semper cum illo, nusquam sine illo; illuminantem, et de se et de illo splendentem, radiantem, coruscantem: non duo luminaria, sed unum lumen. Ego enim, ait, et Pater unum sumus (Id. X, 30). De ipso Verbo unigenito ait propheta David: Semel locutus est Deus, duo haec audivi (Psal. LXI, 12). Quomodo semel locutus est Deus, et secundo sonuit; nisi quia Verbum intransgressibile procedens de corde Patris, suscepit carnem, ut esset homo, ex utero matris? Venit, et mansit: ad nos venit, et a Patre non recessit. Ecce per hoc quod semel locutus est Deus, surrexit omnis fabrica nostra: per hoc quod secundo sonuit, factus est pax nostra, ut solveret inimicitias in carne (Ephes. II, 14). Hoc Verbum, hoc lumen non respiciens Arianus, audet dicere Filium minorem, quem nos confitemur aequalem: insana contumacia vult de Verbo in corde Patris manente disputare, cum semetipsum non valeat intelligere. Insane haeretice, prius redi ad te, considera te totum, si potes comprehendere te: et tunc disputa de illo qui fecit et me et te. Vide quam non altum sapiebat, sed in simplicitate cordis Deum nosse quaerebat ille humilis, qui in uno lapide superbam frontem dejecit Goliae (I Reg. XVII, 49). Vide quam non altum sapiebat: consideravit enim quid in se ipso ageretur; consideravit animam suam, inspexit suam fabricam, discussit se intus quid esset, et ex qua parte molem tam pulchram gubernaret, atque in vasculo luteo quae habitaret domina anima, plena tantis thesauris sapientiae, scientiae, prudentiae: ubi illic essent tanta, tam pretiosa, tam grandia: quae loca anima obtineret, in qua nullus est locus: atque ex uno fonte quomodo procederent singulae virtutes sine diminutione et exeuntis et profundentis. Vidit haec, consideravit haec, voluit nec valuit comprehendere, exclamavit Deo dicens: Mirificata est scientia tua ex me; invaluit, et non potero ad illam (Psal. CXXXVIII, 6). Hoc fuit dicere, Quando te possum comprehendere tam magnum, qui me ipsum non valeo explicare extremum et parvum? Videte et alium humilem requirentem modulum suae infirmitatis, et non excedentem, sed ad humilia inclinantem: Arenam, inquit, maris, et pluviae guttas, et dies saeculi quis dinumeravit? Altitudinem coeli, et latitudinem terrae, et profundum abyssi quis mensus est? Sapientiam Dei praecedentem omnia quis investigavit (Eccli. I, 2, 3)? Ecce propheta dicit, imo ipse Dominus qui loquebatur per prophetam, quod sapientiam Dei nullus investigavit. Christus est enim Dei virtus et Dei sapientia (I Cor. I, 24). Nullus secundum divinitatem potuit investigare Dei sapientiam: quia secundum id quod Filius natus est de Patre sine matre, nativitatem ejus quis enarrabit (Isai. LIII, 8)?