CAPUT XX.

Resurrectio. Apud Catholicam, dilectissimi, noveritis tantum esse veram fidem, germanam pacem, perpetuam salutem. Non enim in angulo est, sed ubique tota est. Si quis ab ea discesserit, atque haereticorum se errori tradiderit, ut fugitivus servus judicabitur, non ut filius adoptivus: nec ad vitam aeternam resurget, sed potius ad damnationem. Quoniam bonis malisque promittitur resurrectio: Omnes quidem resurgemus, ait Apostolus, sed non omnes immutabimur (I Cor. XV, 51). Et quid prodest, fratres mei, resurgere, et non immutari? Qui enim in illa vita non fuerit immutatus, a justo judice invenitur esse damnatus. Damnatus autem aeternam non consequitur vitam, qui de adversario diabolo victricem noluit  accipere palmam. Quid enim prodest, dilectissimi, quod non illis vinculis in idolorum cultu quempiam diabolus tenet, et visco haereticorum captum detentumque possidet? Qui vult ad aeternam vitam pervenire, contra omnes diaboli laqueos debet fortiter invigilare. Non enim qualis est ista vita, ita invenietur et illa.

© 2025 Bibliotecatolica
Todos los derechos reservados

contacto@bibliotecatolica.com

Accepted payment methods: Credit and Debit cards
Powered by PayPal