CAPUT VII.
Contra Arianos. Dic mihi, haeretice, qui audes dicere quod minor sit Dei Sapientia: dic mihi, altitudo coeli quanta sit, latitudo terrae, profundum abyssi? Numera si potes pluviae guttas, arenam maris, et dies saeculi: tuorum etiam numerum capillorum, quoniam omnes capilli capitis vestri numerati sunt (Matth. X, 30), demonstra mihi, atque explica parva ista inferiora, et tunc tibi credam posse te investigare superiora. Sed non potes, non vales. Spiritus Dei te convincit, qui vos haereticos ante praevidit. Qui enim ista quae superius diximus, conscripserunt atque senserunt, spiritu agebantur veritatis, non erroris. Tu autem, haeretice, cum haec non vales explicare, audes de ipsa quae investigari non potest, Dei Sapientia disputare: et magnus tibi videris, quia disputas nullo altercante tecum, nullo judice praesidente. Et dum suffragatur tempus errori tuo, existimas te aliquid esse, cum nihil sis: et seductus multos seducere concupiscis; aliquos pecunia, aliquos potentia: tales tibi congregas, quos plurimos tecum perdas. Non est hic tibi labor utilis ad salutem, sed potius ad perniciem. Talia enim docendo, imo non docendo, sed potius blasphemando, non cuilibet potenti, sed ipsi Deo Patri in ejus Filio facere demonstraris injurias. Major est Pater, minor est Filius: melior est Pater, inferior Filius. Has contumelias nec homo quilibet sapiens libenter accipiat, qui filium meliorem se ipso, aut parem habere contendit. Unde est etiam illud dictum propheticum: Laetatus est pater in filio sapiente, in vita sua vidit, et in obitu ejus non est contristatus. Mortuus enim est pater, et tanquam non est mortuus: similem enim reliquit post se (Eccli. XXX, 5, 4). Ecce propheta dicit sapientem filium hominis esse similem patri; et tu, haeretice, audes dicere ipsam Sapientiam, id est Dei Filium Patri esse dissimilem? Propheta dicit mortuum hominem patrem in eo quod filium similem reliquit, vivere in filio; et tu audes ipsam sempiternam Vitam, quod est Dei Filius, separare ab illo qui nunquam moritur Patre?