CAPUT V.

Triadis unitas. Credite in Deum Patrem omnipotentem. Mutantes Patrem, mutate haereditatem. Quis est iste Pater omnipotens? Patrem quidem Deum, qui credimus, nostrum atque totius mundi cognoscimus esse per gratiam; sed et proprium ejus Filium quaerimus per substantiam: quoniam et antequam ab illo mundus formaretur, Pater erat. Si Pater erat, cujus Pater erat? Erat ei utique Filius ex ipso cum ipso, hoc quod ipse, sed non ipse; quoniam ille Pater, hic Filius: quoniam omnipotens Pater omnipotentem Filium genuit de se, ita aequalem sibi, ut totus maneret in se, et esset Pater Filii, et Filius Patris, Deus ex Deo, dies ex die, lumen ex lumine: nec tamen duo dii, aut duo dies, aut duo luminaria; sed unus Deus, unus dies, unum lumen. Non capis videndo, intellige credendo: munda oculos cordis; imo potius ipsa lux quam desideras videre, mundet cor tuum, ut sit a peccatorum tenebris mundatum: Beati enim mundo corde, quia ipsi Deum videbunt (Matth. V, 8). Ecce extende aciem oculi cordis et vide, et aurem cordis accommoda et audi. Pater enim et  Filius duo sonant, sed cum ipse Filius dicit, Ego in Patre, et Pater in me est (Joan. XIV, 10), Verbum enim Patris est Filius; Pater autem nunquam fuit sine Verbo, quoniam In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum: hoc erat in principio apud Deum (Id. I, 1); hoc Verbum Filius cum est in Patre, et Pater in Filio suo Verbo suo: non ergo duo dii, sed unus est Deus. Dies ex die, duos videntur significare dies: sed cum ipse Filius in Evangelio dicit Judaeis, Abraham pater vester cupivit videre diem meum, et vidit, et laetatus est (Id. VIII, 56); Abraham autem tres videns viros sub quercu Mambre, non tres appellavit dominos, sed unum in omnibus appellavit Dominum, tanquam tres diem unum. Unde ipse Dominus in Evangelio, unum volens intelligi diem  Patrem et Filium, Philippo requirenti Patrem tanquam alterum diem, quoniam jam Filium videbat diem, ostendens quo oculo quaerere deberet videre Dei unitatem, quia oculum carnis fixerat in humanitatem: Philippe, inquit, qui me vidit, vidit et Patrem; ego enim et Pater non duo dies , sed unus. Si potes capere, cape sempiternum diem.

© 2025 Bibliotecatolica
Todos los derechos reservados

contacto@bibliotecatolica.com

Accepted payment methods: Credit and Debit cards
Powered by PayPal