CAPUT XV.
Ex libris Ethnicorum. Sufficiunt vobis ista, o Judaei, sufficiunt vobis tanti testes, testimonia ex Lege vestra, ex gente vestra? An adhuc impudenti animo audebitis dicere, quod alterius gentis vel nationis homines Christo deberent testimonium perhibere? Sed si hoc dicitis, respondet quidem ille vobis, Non sum missus, nisi ad oves quae perierunt domus Israel (Matth. XV, 24). Sed sicut vos in Actibus Apostolorum increpat Paulus, Vobis primum oportuerat annuntiari verbum Dei, sed quia repulistis illud, nec vos dignos vitae aeternae judicastis, ecce, inquit, convertimur ad Gentes (Act. XIII, 46): demonstremus etiam nos ex Gentibus testimonium Christo fuisse prolatum; quoniam veritas non tacuit clamando etiam per linguas inimicorum suorum. Nonne quando poeta ille facundissimus inter sua carmina, Jam nova progenies coelo demittitur alto, (Virgil. Eclog. 4, vers. 7.) dicebat, Christo testimonium perhibebat? In dubium hoc veniat, nisi alios ex Gentibus idoneos testes pluraque dicentes in medium introducam. Illum regem qui vestram superbiam captivando perdomuit, Nabuchodonosor, regem scilicet Babylonis non praetermittam. Dic, Nabuchodonosor, quid in fornace, quo tres viros justos injuste immiseras, vidisti; dic, dic quid tibi fuerit revelatum. Nonne, inquit, tres viros misimus in fornacem ligatos? Et aiunt ei: Vere rex. Ecce, inquit, ego video quatuor viros solutos deambulantes in medio ignis, et corruptio nulla est in eis, et aspectus quarti similis est Filio Dei (Dan. III, 91). O alienigena, unde tibi hoc? Quis tibi annuntiavit Filium Dei? quae lex, quis propheta? Nondum quidem mundo nascitur, et similitudo nascentis a te cognoscitur. Unde tibi hoc? Quis tibi istud annuntiavit, nisi quia sic te divinus ignis intus illuminavit, ut cum illic apud te captivi tenerentur inimici Judaei, sic diceres testimonium Filio Dei?