CAPUT XIII.
Testimonia caetera ex Lege et Prophetis. Dic et tu, Moyses legislator, dux populi Israel, testimonium Christo. Prophetam vobis excitabit Deus de fratribus vestris. Omnis anima quae non audierit prophetam illum, exterminabitur de populo suo (Deut. XVIII, 15, 19). Prophetam autem dictum Christum, ipsum audi in Evangelio Christum: Non est, inquit, propheta sine honore, nisi in patria sua (Matth. XIII, 57). Accedat etiam David sanctus, testis fidelis, ex cujus semine processit ille, cui Lex et Prophetae testimonium dicunt; dicat et ipse de Christo Adorabunt, inquit, eum omnes reges terrae; omnes gentes servient illi (Psal. LXXI, 11). Cui servient? Dic, cui servient? Vis audire cui? Dixit Dominus Domino meo, Sede ad dextram meam, donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum (Psal. CIX, 1). Et expressius atque nominatim: Quare, inquit, tumultuatae sunt gentes, et populi meditati sunt inania? Astiterunt reges terrae, et principes convenerunt in unum, adversus Dominum et adversus Christum ejus (Psal. II, 1). Accedat et alius testis, dic et tu Habacuc propheta testimonium Christo. Domine, inquit, audivi auditum tuum, et timui; consideravi opera tua, Deus, et expavi (Habacuc III, 2). Quae opera Dei iste miratus expavit? Numquid fabricam mundi iste miratus expavit? Absit: sed audi ad quid expavit. In medio, inquit, duum animalium cognosceris. Opera tua Deus. Verbum caro factum est (Joan. I, 14). In medio duum animalium cognosceris. Quis, quousque descendisti? Expavescere me fecisti: quia Verbum per quod facta sunt omnia, in praesepio jacuisti. Agnovit bos possessorem suum, et asinus praesepe domini sui (Isai. I, 3). In medio duum animalium cognosceris. Quid est, In medio duum animalium cognosceris; nisi aut in medio duorum Testamentorum, aut in medio duorum latronum, aut in medio Moysi et Eliae cum eo in monte sermocinatium? Ambulavit, inquit, Verbum, et exivit in campos (Habacus III, 3). Verbum caro factum est, et habitavit in nobis. Hoc et Jeremias ait: Post haec in terris visus est, et cum hominibus conversatus est (Baruch III, 38). Ecce quomodo conveniunt sibi testes veritatis: ecce quomodo convincunt filios falsitatis. Sufficiunt vobis ista, o Judaei, an adhuc ad vestram confusionem ex Lege et ex gente vestra alios introducemus testes, ut illi testimonium perhibeant, cui perdita mente insultantes dicebatis, Tu de te ipso testimonium perhibes testimonium tuum non est verum? Quod si velim ex Lege et ex Prophetis omnia quae de Christo dicta sunt colligere, facilius me tempus quam copia deserit.