CAPUT VII.

17. De laude sanctorum. Ecclesia hujus temporis non est sine macula et ruga. Insidiae Pelagianorum. Quod vero laude sanctorum, nolunt nos affectu illius Publicani esurire et sitire justitiam, sed vanitate illius Pharisaei tanquam saturatos plenosque ructare (Luc. XVIII, 10-14); quid eis prodest quod adversus Manichaeos, qui Baptisma destruunt, isti dicunt, «Baptismo perfecte homines innovari,» atque ad hoc Apostoli adhibent testimonium, «qui per lavacrum aquae Ecclesiam de gentibus sanctam fieri immaculatamque testatur» (Ephes. V, 26); cum superbo sensu atque perverso contra orationes ipsius  Ecclesiae suas exserant disputationes? Hoc enim propterea dicunt, ut credatur Ecclesia post sanctum Baptismum, in quo fit omnium remissio peccatorum, ulterius non habere peccatum: cum adversus eos illa a solis ortu usque ad occasum omnibus suis membris clamet ad Deum, Dimitte nobis debita nostra (Matth. VI, 12). Quid, quod etiam  de se ipsis in hac causa si interrogentur, quid respondeant non inveniunt? Si enim dixerint se non habere peccatum: respondet eis Joannes, quod se ipsos decipiant, et veritas in eis non sit (I Joan. I, 8). Si autem confitentur peccata sua; cum se velint esse Christi corporis membra, quomodo erit illud corpus, id est Ecclesia, in isto adhuc tempore perfecte , sicut isti sapiunt, sine macula et ruga, cujus membra non mendaciter confitentur se habere peccata? Quapropter et in Baptismate dimittuntur cuncta peccata, et per ipsum lavacrum aquae in verbo exhibetur Christo Ecclesia sine macula et ruga (Ephes. V, 27). Quia nisi esset baptizata, infructuose diceret, Dimitte nobis debita nostra: donec perducatur ad gloriam, ubi ei perfectius nulla insit macula et ruga.

18. «Et Spiritum sanctum» fatendum est «etiam antiquis temporibus» non solum «mentes bonas adjuvisse,» quod et isti volunt; verum etiam bonas eas fecisse, quod nolunt. «Omnes quoque Prophetas et Apostolos vel sanctos et evangelicos et antiquos, quibus Deus testimonium perhibet, non in comparatione sceleratorum, sed regula virtutum justos fuisse,» non dubium est; quod adversum est Manichaeis, qui Patriarchas Prophetasque blasphemant: sed quod adversum est et Pelagianis, interrogati omnes de se ipsis cum in hoc corpore degerent, una voce concordissima responderent, Si dixerimus quia peccatum non habemus, nos ipsos seducimus, et veritas in nobis non est (I Joan. I, 8). «In futuro autem tempore,» negandum non est, «mercedem esse tam bonorum operum quam malorum; et nemini praecipi, quae hic contempserit, illic mandata perficere:» sed plenae justitiae saturitatem , ubi peccatum esse non possit, quae hic a sanctis esuritur et sititur, hic sperari in praecepto, ibi percipi in praemio, eleemosynis et orationibus impetrantibus, ut quod hic minus impletum fuerit mandatorum fiat impunitum per indulgentiam peccatorum.

19. Quae cum ita sint, desinant Pelagiani quinque istarum rerum insidiosissimis  laudibus, id est, laude creaturae, laude nuptiarum, laude legis, laude liberi arbitrii, laude sanctorum, quasi a Manichaeorum tendiculis fingere se homines velle eruere, ut possint eos suis retibus implicare: id est, ut negent originale peccatum, et parvulis invideant Christi medici auxilium; et ut dicant, gratiam Dei secundum merita nostra dari, ac sic gratia jam non sit gratia  (Rom. XI, 6); et ut dicant sanctos in hac vita non habuisse peccatum, ac sic evacuetur oratio  quam sanctis tradidit qui non habebat peccatum, et per quem sanctis orantibus dimittitur omne peccatum. Ad haec tria mala homines incautos et incruditos quinque illorum bonorum fraudulenta laude seducunt. De quibus omnibus satis me existimo respondisse eorum crudelissimae et impiissimae et superbissimae vanitati.

© 2025 Bibliotecatolica
Todos los derechos reservados

contacto@bibliotecatolica.com

Accepted payment methods: Credit and Debit cards
Powered by PayPal