- Tabla de Contenidos
CAPUT V.
9. De laude nuptiarum. Porro autem de laude nuptiarum quid eis prodest, quod adversus Manichaeos, qui nuptias non Deo vero et bono assignant, sed principi tenebrarum, isti verbis verae pietatis obsistunt dicentes, «quia Dominus in Evangelio loquitur, Qui fecit ab initio, masculum et feminam fecit eos (Matth. XIX, 4), et dicit, Crescite, et multiplicamini, et replete terram (Gen. I, 28). Quod ergo Deus conjunxit, homo non separet» (Matth. XIX, 6)? Quid eis hoc prodest, per verum seducere ad falsum? Hoc enim dicunt, ut ab omni noxa liberi nasci credantur infantes, ac sic non eis opus sit Deo reconciliari per Christum, non habentibus ullum originale peccatum, propter quod reconciliatio necessaria est omnibus per unum, qui sine peccato venit in mundum: sicut omnium factae inimicitiae sunt per unum, per quem peccatum intravit in mundum. Quod catholice creditur, pro salvanda natura hominum salva laude nuptiarum: quia nuptiarum laus est justa copulatio sexuum, non iniqua defensio vitiorum. At per hoc cum isti laudando nuptias, a Manichaeis homines ad se ipsos volunt traducere; mutare illis morbum cupiunt, non sanare.
10. De laude legis. Rursus in laude legis quid eis prodest, quod contra Manichaeos verum dicunt, quando ex hoc ad illud volunt ducere, quod falsum contra catholicos sentiunt? Dicunt enim: «Legem etiam veterem secundum Apostolum, justam et sanctam et bonam fatemur (Rom. VII, 12), quae custodientibus mandata sua, ac per fidem juste viventibus, sicut Prophetis et Patriarchis, omnibusque sanctis vitam potuit conferre perpetuam.» Quibus verbis callidissime positis legem contra gratiam laudant. Neque enim lex illa, quamvis justa et sancta et bona, omnibus illis hominibus Dei, sed fides quae in Christo est, vitam potuit conferre perpetuam. Haec enim fides per dilectionem operatur (Galat. V, 6), non secundum litteram quae occidit, sed secundum spiritum qui vivificat (II Cor. III, 6): ad quam Dei gratiam lex de praevaricatione terrendo tanquam paedagogus perducit (Galat. III, 24), ut sic conferatur homini, quod conferre ipsa non potuit. Istis namque verbis eorum, quibus dicunt, «Legem Prophetis et Patriarchis omnibusque sanctis mandata ejus servantibus vitam potuisse conferre perpetuam;» respondet Apostolus, Si per legem justitia, ergo Christus gratis mortuus est (Id. II, 21). Si ex lege haereditas, jam non ex promissione (Id. III, 18). Si hi qui per legem, haeredes sunt; exinanita est fides, et evacuata est promissio (Rom. IV, 14). Quia autem in lege nemo justificatur apud Deum, manifestum est, quia justus ex fide vivit. Lex autem non est ex fide; sed, Qui fecerit ea, vivet in illis (Galat. III, 11 et 12). Quod ex lege testimonium commemoratum ab Apostolo propter vitam temporalem intelligitur, propter cujus amittendae timorem faciebant homines legis opera, non ex fide; quia transgressores legis eadem lege a populo jubebantur occidi. Aut si altius intelligendum est, propter vitam aeternam scriptum esse, Qui fecerit ea, vivet in illis (Levit. XVIII, 5): ideo sic expressum est legis imperium, ut infirmitas hominis in se ipsa deficiens ad facienda quae lex imperat, de gratia Dei potius ex fide quaereret adjutorium, cujus misericordia etiam fides ipsa donatur. Ita quippe habetur fides, sicut unicuique Deus partitus est mensuram fidei (Rom. XII, 3). Si enim non a se ipsis habent, sed accipiunt homines spiritum virtutis et charitatis et continentiae; unde dicit idem ipse doctor Gentium, Non enim accepimus spiritum timoris, sed virtutis et charitatis et continentiae (II Tim. I, 7): profecto accipitur etiam spiritus fidei, de quo dicit, Habentes autem eumdem spiritum fidei (II Cor. IV, 13). Verum ergo dicit lex: Qui fecerit ea, vivet in illis. Sed ut faciat ea et vivat in eis, non lex quae hoc imperat, sed fides est necessaria, quae hoc impetrat. Quae tamen fides, ut haec accipere mereatur, ipsa gratis datur.
11. Nusquam autem isti inimici gratiae ad eamdem gratiam vehementius oppugnandam occultiores moliuntur insidias, quam ubi legem laudant, quae sine dubitatione laudanda est. Legem quippe diversis locutionum modis et varietate verborum in omnibus disputationibus suis volunt intelligi gratiam, ut scilicet a Domino Deo adjutorium cognitionis habeamus, quo ea quae facienda sunt noverimus; non inspirationem dilectionis, ut cognita sancto amore faciamus, quae proprie gratia est. Nam scientia legis sine charitate inflat, non aedificat, secundum eumdem apostolum apertissime dicentem, Scientia inflat, charitas vero aedificat (I Cor. VIII, 1). Quae sententia similis est ei, qua dictum est, Littera occidit, spiritus vivificat (II Cor. III, 6). Quale est enim, Scientia inflat; tale est, Littera occidit: et quale est, charitas aedificat; tale est, Spiritus vivificat; quia charitas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum sanctum, qui datus est nobis (Rom. V, 5). Cognitio itaque legis facit superbum praevaricatorem: per donum autem charitatis delectat legis esse factorem. Non ergo legem evacuamus per fidem, sed legem statuimus (Id. III, 31): quae terrendo ducit ad fidem. Ideo quippe lex iram operatur (Id. IV, 15), ut territo atque converso ad justitiam legis implendam, Dei misericordia gratiam largiatur , per Jesum Christum Dominum nostrum: qui est Dei sapientia (I Cor. I, 30), de qua scriptum est, Legem et misericordiam in lingua portat (Prov. III, sec. LXX): legem, qua terreat; misericordiam, qua subveniat: legem per servum, misericordiam per se ipsum: legem tanquam in baculo, quem misit Elisaeus ad filium viduae suscitandum, et non resurrexit; Si enim data esset lex, quae posset vivificare, omnino ex lege esset justitia (Galat. III, 21); misericordiam vero tanquam in ipso Elisaeo, qui figuram Christi gerens, mortuo vivificando magni sacramenti velut Novi Testamenti significatione conjunctus est (IV Reg. IV, 29-35).