CAPUT II.

2. Pelagianorum calumnia, de usu veteris legis. «Legem veteris Testamenti nos» aiunt «dicere non ob hoc datam fuisse, ut justificaret obedientes, sed ut gravioris  fieret causa peccati.» Prorsus non intelligunt quid de lege dicamus, quia id quod dicit Apostolus, quem non intelligunt, dicimus. Quis enim dicat, non justificari eos qui sunt legi obedientes; quando nisi justificarentur, non possent esse obedientes? Sed dicimus lege fieri, ut Deus quid fieri velit, audiatur: gratia vero fieri, ut legi obediatur. Non enim auditores legis, ait Apostolus, justi sunt apud Deum, sed factores legis justificabuntur (Rom. II, 13). Lex ergo auditores justitiae facit, gratia factores. Quod enim impossibile erat legis , ait idem apostolus, in quo infirmabatur per carnem, misit Deus Filium suum in similitudine carnis  peccati, et de peccato damnavit peccatum in carne, ut justitia legis impleretur in nobis, qui non secundum carnem ambulamus, sed secundum spiritum (Rom. VIII, 3, 4). Ecce quod dicimus: orent ut aliquando intelligant, non litigent, ut nunquam intelligant. Impossibile est enim legem impleri per carnem, hoc est, per carnalem praesumptionem, qua superbi ignorantes Dei justitiam, id est, quae ex Deo est homini ut sit justus, et suam volentes constituere, tanquam per eorum non adjutum divinitus arbitrium lex possit impleri, justitiae Dei non sunt subjecti (Id. X, 3). Ideo justitia legis in eis impletur, qui non secundum carnem ambulant, id est, secundum hominem ignorantem Dei justitiam et suam volentem constituere, sed ambulant secundum spiritum. Quis autem ambulat secundum spiritum, nisi quisquis agitur  Dei spiritu? Quotquot enim Dei spiritu aguntur, hi filii sunt Dei (Id. VIII, 14). Ergo littera occidit, spiritus autem vivificat (II Cor. III, 6). Nec littera malum est, quia occidit: sed malos praevaricatione convincit. Lex enim sancta, et mandatum sanctum et justum et bonum. Quod ergo bonum est, inquit, mihi factum est mors? Absit: sed  peccatum ut appareat peccatum, per bonum mihi operatum est mortem, ut fiat supra modum peccator aut peccatum  per mandatum (Rom. VII, 12, 13). Ecce quid est, Littera occidit. Aculeus enim mortis est peccatum; virtus autem peccati, lex (I Cor. XV, 56). Auget quippe prohibendo peccati desideria, et inde occidit, nisi subveniendo vivificet gratia.

3. Ecce quod dicimus: ecce unde nobis objiciunt, quod «sic legem» dicamus «datam, ut gravioris sit causa peccati:» non audientes Apostolum dicentem, Lex enim iram operatur; ubi enim non est lex, nec praevaricatio (Rom. IV, 15); et, Lex praevaricationis gratia posita est , donec veniret semen cui promissum est; et, Si data esset lex quae posset vivificare, omnino ex lege esset justitia: sed conclusit Scriptura omnia sub peccato, ut promissio ex fide Jesu Christi daretur credentibus (Galat. III, 19, 21, 22). Hinc est quod vetus Testamentum ex monte Sina, ubi lex data est, in servitutem generat , quod est Agar. Nos autem, inquit, non sumus ancillae filii, sed liberae (Id. IV, 24, 31). Non sunt itaque liberae filii, qui legem acceperunt litterae, qua possent non solum peccatores, verum etiam praevaricatores insuper demonstrari; sed qui spiritum gratiae, quo lex ipsa sancta et justa et bona possit impleri. Ecce quod dicimus: intendant, et non contendant; illuminentur, et non calumnientur.

© 2025 Bibliotecatolica
Todos los derechos reservados

contacto@bibliotecatolica.com

Accepted payment methods: Credit and Debit cards
Powered by PayPal