- Tabla de Contenidos
CAPUT XXVIII.
1. De eo quod scriptum est in Isaia: Et factum est eo anno quo mortuus est Ozias rex, vidi Dominum sedentem in sede altissima; et plena erat domus gloriae ipsius, et in circumitu Seraphim stabant, senas alas habentes, et binis quidem operiebant faciem ipsius, binis vero pedes (Isai. VI, 1 et 2). Huic loco illud opponit Adimantus, quod ait Apostolus: Regi autem saeculorum invisibili honor et laus in saecula (I Tim. I, 17). In qua quaestione quaerendum est, quid ei visum fuerit; vel in illa visione Isaiae binas alas praetermittere, quibus volabant Seraphim, dicentes. Sanctus, sanctus, sanctus Dominus Deus sabaoth: vel in Apostoli verbis non totum dicere. Nam ita dicit Apostolus: Regi autem saeculorum invisibili, incorruptibili, soli Deo honor et gloria in saecula saeculorum. An forte timuit ne Trinitatis commemoratio commendaret Prophetam lectori, et aliquid magnum ibi latere suspicaretur? Ter enim dicitur, Sanctus, sanctus, sanctus Dominus Deus sabaoth. In Apostolo autem forte vidit, quod si dixisset, incorruptibili Deo; responderetur illi quod nunc istis dicimus: Quid ergo incorruptibili Deo factura erat gens tenebrarum, si cum ea pugnare noluisset? Aut si forte mendosos codices legerat, aut iste mendosus est ubi nos ipsum Adimantum legimus, non est diutius de re dubia disserendum: sed jam quaerendum est quomodo et Propheta dixerit vidisse se Deum in sede altissima, et apostolus Paulus verum dixerit, invisibilem Deum. Interrogo itaque istos utrum invisibilia possint conspici. Si dicunt posse; quid ergo calumniantur, si Deum invisibilem Propheta conspexit? Si autem dicunt non posse; ipsi Apostolo potius calumnientur, si audent, qui ait: Invisibilia enim Dei, a constitutione mundi, per ea quae facta sunt, intellecta conspiciuntur (Rom. I, 20). Ipse enim dixit esse invisibilia; et ipse rursus dicit, conspiciuntur. Nonne hic coguntur fateri oculis corporeis esse invisibilia, menti vero esse visibilia? Sic igitur et Propheta Deum, qui corporaliter invisibilis est, non corporaliter, sed spiritualiter vidit.
2. Nam multa genera visionis in Scripturis sanctis inveniuntur. Unum, secundum oculos corporis; sicut vidit Abraham tres viros sub ilice Mambre (Genes. XVIII, 1), et Moyses ignem in rubo (Exod. III, 2), et discipuli transfiguratum Dominum in monte inter Moysen et Eliam (Matth. XVII, 2, 3): et caetera hujusmodi. Alterum, secundum quod imaginamur ea quae per corpus sentimus: nam et pars ipsa nostra cum divinitus assumitur, multa revelantur, non per oculos corporis, aut aures, aliumve sensum carnalem; sed tamen his similia, sicut vidit Petrus discum illum submitti e coelo cum variis animalibus (Act. XI, 5, 6). Ex hoc genere est etiam istud Isaiae, quod imperitissime impii reprehendunt. Non enim Deum forma corporea circumterminat: sed quemadmodum figurate, non proprie, multa dicuntur; ita etiam figurate multa monstrantur. Tertium autem genus visionis est secundum mentis intuitum, quo intellecta conspiciuntur veritas atque sapientia: sine quo genere illa duo quae prius posui, vel infructuosa sunt, vel etiam in errorem mittunt. Cum enim ea, quae sive corporeis sensibus, sive illi parti animae quae corporalium rerum imagines capit, divinitus demonstrantur, non solum sentiuntur his modis, sed etiam mente intelliguntur, tunc est perfecta revelatio. Ex hoc tertio genere est visio illa quam commemoravi, dicente Apostolo, Invisibilia enim Dei, a constitutione mundi, per ea quae facta sunt, intellecta conspiciuntur. Hac visione videtur Deus, cum per pietatem fidei et per agnitionem Dei morum optimorum corda mundantur. Quid enim profuit Balthasari regi, quod manum scribentem ante oculos suos in pariete conspexit? Cui visioni quia non potuit adjungere mentis aspectum, quaerebat adhuc videre quod viderat. Tali autem acie luminis, qua ista intelliguntur, Daniel praeditus, mente vidit, quod ille viderat corpore (Dan. V). Rursus illa parte animi, quae imagines corporum capit, vidit somnium Nabuchodonosor rex: et quoniam non habebat idoneum oculum mentis ad melius videndum quod viderat, id est, ad intelligendum quod viderat, ideo ad interpretandum visum suum, aspectum quaesivit alienum, ejusdem scilicet Danielis: cui tamen aperienti ut certam accommodaret fidem, etiam ipsum somnium ut sibi diceretur exegit. Daniel autem revelante sancto Dei Spiritu, et quid ille vidisset in somnis ea parte vidit qua corporum capiuntur imagines, et quid significaret mente conspexit (Id. II). Non est autem propheta veri Dei et summi, qui oblata divinitus visa, vel solo corpore, vel etiam illa parte spiritus videt qua corporum capiuntur imagines, et mente non videt. Sed plerumque in Scripturis sic posita inveniuntur, quemadmodum visa sunt, non etiam quemadmodum intellecta sunt; ut mentis visio, in qua totus fructus est, exercendis lectoribus servaretur. Sed ex multis quae aperte sunt scripta, manifestatur nobis quomodo illa intellexerint, quae sic in libris posuerunt, quomodo figurate illis demonstrata sunt. Ad duo enim genera illa visionis pertinent figuratae demonstrationes: ad mentis autem, id est, ad intelligentiae visionem simplex et propria pertinet revelatio rerum intellectarum atque certarum. Omnia tamen haec genera mirificis et ineffabilibus distributionibus exhibet atque moderatur Spiritus sanctus summae incommutabilisque sapientiae. Sed isti miseri sunt qui calumniantur Prophetae dicenti quod Deum viderit, objicientes apostolicam sententiam, ubi invisibilem dixit. Si enim alter objiciat huic apostolico verbo evangelicum verbum, quo Dominus ait, Beati mundi cordes, quoniam ipsi Deum videbunt (Matth. V, 8); quomodo respondebunt posse invisibilem videri? Verbo enim premunt imperitos, et quatenus invisibilis Deus dictus sit, etsi cognoscunt, cognosci timent. Tanta est pernicies animorum, qui cum vincere hominem volunt, ab errore vincuntur.