CAPUT X.

De eo quod scriptum est, quod locutus est Deus Moysi et dixit illi: Loquere ad filios Israel: Sumite primitias ab omni homine, quod mihi destinetis, hoc est, aurum, argentum, aeramentum, purpuram, byssum, coccum, pilos caprinos, pelles rubras agnorum, ligna integra, oleum ad illuminationem, thymiamata, lapides pretiosos, hoc est, beryllos; et constituite tabernaculum, in quo commorari vobiscum possim (Exod. XXV, 2-8). Commovent etiam hinc Manichaei quaestionem, et huic Scripturarum loco illud in Evangelio dicunt esse contrarium, quod ait Dominus, Non jurabis, neque per coelum, quia sedes Dei est; neque per terram, quia scabellum pedum ejus est (Matth. V, 34 et 35). Disputant enim, et magnum aliquid sibi videntur dicere, cum dicunt: Quomodo ille Deus, cujus coelum sedes, et terra scabellum pedum ejus est, in tabernaculo habitat, quod ex auro, et argento, et aere, et purpura, et pilis pecorum, pellibusque constructum est? Adhibentes etiam testem apostolum Paulum, quia dicit Deum lucem habitare inaccessibilem (I Tim. VI, 16). Quibus nos parem quaestionem referimus, et quod de Novo Testamento protulerunt, de Veteri Testamento proferimus. Ibi enim invenitur prius scriptum: Coelum mihi sedes est, terra autem scabellum pedum meorum: quam domum aedificabitis mihi, aut quis locus requiei meae? Nonne manus mea fecit haec omnia (Isai. LXVI, 1 et 2)? Ecce habent ubi libri Veteris Testamenti praedicant Deum in templis manufactis non habitare: et tamen Filius Dei nostri, flagello de restibus facto, expulit de templo eos qui boves et columbas vendebant, et nummulariorum evertit mensas; et ait, Domus Patris mei domus orationis vocabitur, vos autem fecistis illam speluncam latronum (Joan. II, 15, 16, et Matth. XXI, 12, 13). Si ergo aliquis istis duobus ex adverso capitulis constitutis, velit imperitos decipere, et dicere in Veteri Testamento magnificari Deum, cujus dicitur sedes coelum, et terra scabellum pedum, et negatur habitare in domo manufacta; in Novo autem Testamento domus ejus dicitur templum constructum ab hominibus: nonne Manichaei vel sero fatebuntur, et habitaculum Dei per manus hominum factum, ad aliquam significationem in utroque Testamento accipi; et Deum non habitare in locis ab hominibus fabricatis, in utroque Testamento praedicari?

© 2025 Bibliotecatolica
Todos los derechos reservados

contacto@bibliotecatolica.com

Accepted payment methods: Credit and Debit cards
Powered by PayPal