- Tabla de Contenidos
CAPUT XII.
1. De eo quod scriptum est, non esse manducandum sanguinem, quod anima sit carnis sanguis (Deut. XII, 23). Huic sententiae veteris Legis Manichaei ex Evangelio illud opponunt quod Dominus dicit, non esse timendos eos qui occidunt corpus, animae autem nocere non possunt (Matth. X, 28); et disputant dicentes: Si sanguis anima est, quomodo homines potestatem in eam non habent, cum de sanguine multa faciant, sive excipientes et canibus volucribusque in escam proponentes, sive effundentes, aut coeno lutoque miscentes? Haec enim et alia innumerabilia sine difficultate homines de sanguine possunt facere. Ideo isti quaerunt insultantes, quomodo, si sanguis est anima, non possit hominis interfector nocere animae, cum tantam in ejus sanguinem habeat potestatem. Addunt etiam quod ait apostolus Paulus, Quia caro et sanguis regnum Dei non possidebunt (I Cor. XV, 50): et dicunt, Si sanguis est anima, sicut Moyses dicit, nulla invenietur anima posse regnum Dei adipisci. Cui calumniae primo ita respondendum est, ut ipsi cogantur ostendere ubi scriptum sit in libris veteris Legis, quod anima humana sanguis sit. Nusquam enim hoc invenient in illa Scriptura, quam lacerare miseri quamdiu conantur, nullo modo permittuntur intelligere. Quod si de anima humana nihil tale ibi dictum est, quid ad nos pertinet, si anima pecoris aut laedi ab interfectore potest, aut possidere Dei regnum non potest? Sed quia de animis pecorum nimis sunt isti solliciti (cum enim sint hominum animae rationales, revolvi tamen eas in pecora existimant), clausa sibi esse arbitrantur regna coelorum, si pecorum animis clausa esse consentiant.
2. Quid, quod etiam insultare ausus est populo Israel Adimantus unus ex discipulis Manichaei, quem magnum doctorem illius sectae fuisse commemorant? Insultare ergo ausus est populo Judaeorum, quod secundum eorum intellectum, quo existimant sanguinem esse animam, parentum ipsorum animae, partim a serpentibus devoratae, partim igne consumptae, partim in desertis atque asperrimis montium locis arefactae sunt. Quod si verum esse quisquam concederet, sine scelere tamen eorum quibus iste insultare voluit, factum esse convinceret. Non enim parentum suorum animas, quibus illa omnia secundum horum intellectum accidisse dixit, ipsi aliqua ex parte laeserunt: quapropter luctum inde possunt habere, non reatum. Quid autem ipse Adimantus faciet secundum opinionem suam, qua credidit etiam rationales, id est, hominum animas in belluina corpora posse contrudi? Quid ergo faciet de tanto scelere, si quando tardum jumentum plagis, aut concitatum freno fatigavit, in quo forte patris ejus anima fuerit? ut non dicam quod etiam occidere parentes suos inter pediculos et pulices potuerit, a quorum isti interfectione non temperant. Quid enim eis prodest, quod aliquando negant usque ad ista minutissima animantia revolvi animas humanas posse? Hoc enim negant, ne tam multarum interfectionum rei teneantur, aut cogantur parcere pediculis et pulicibus et cimicibus, et tantas ab eis molestias sine ulla caedis eorum licentia sustinere. Nam vehementer urgentur, cur in vulpeculam revolvi anima humana possit, et non possit in mustelam; cum catulus vulpeculae fortasse etiam minor sit, quam magna mustela. Deinde si in mustelam potest, cur in murem non potest? Et si in istum potest, cur in stellionem non potest? Et si in eum potest, cur in locustam non potest? Deinde in apem, deinde in muscam, deinde in cimicem, atque inde usque in pulicem, et si quid est aliud multo minutius, pervenire? Ubi enim terminum constituant, non inveniunt: atque ita per istam nugatoriam credulitatem , conscientiae illorum innumerabilibus homicidiorum sceleribus obruuntur.
3. Nam ex eo quod scriptum est, sanguinem pecoris animam ejus esse; praeter id quod supra dixi, non ad me pertinere quid agatur de pecoris anima; possum etiam interpretari praeceptum illud in signo esse positum. Non enim Dominus dubitavit dicere, Hoc est corpus meum (Matth. XXVI, 26); cum signum daret corporis sui.
4. Quod autem ait Apostolus, Caro et sanguis regnum Dei non possidebunt: etiam in Lege dictum est, Non permanebit in istis spiritus meus, quoniam caro sunt (Gen. VI, 3). Et toties in veteribus Libris justorum animis praemium futurum promittitur. Sed tamen Apostolus volens insinuare quale corpus justorum per immutationem in resurrectione futurum sit, quia non nubent, neque uxores ducent, sed erunt sicut Angeli in coelis (Matth. XXII, 30): hanc ergo immutationem futuram corporum sanctorum volens insinuare, dixit Apostolus, Dico enim vobis, fratres, quia caro et sanguis regnum Dei non possidebunt. Quod non una separata et ad fraudem commemorata sententia, sed toto ipso Epistolae loco pertractato, vel potius lecto (non enim res obscura est) inveniri potest. Sic enim dicit: Oportet corruptibile hoc induere incorruptionem, et mortale hoc induere immortalitatem. Quod eum de corpore dicere, de superioribus manifeste invenitur, cum ait: Non omnis caro eadem caro: alia quidem hominum, alia autem pecorum; alia caro volucrum, alia piscium. Et corpora coelestia, et corpora terrestria: sed alia est coelestium gloria, alia terrestrium; alia gloria solis, alia gloria lunae, et alia gloria stellarum. Stella enim ab stella differt in gloria; sic et resurrectio mortuorum. Seminatur in corruptione, surget in incorruptione: seminatur in contumelia, surget in gloria: seminatur in infirmitate, surget in virtute: seminatur corpus animale, surget corpus spirituale, sicut scriptum est: Factus est primus homo Adam in animam viventem, novissimus Adam in spiritum vivificantem. Sed non primum quod spirituale est, sed quod animale; postea, quod spirituale. Primus homo de terra, terrenus; secundus homo de coelo, coelestis. Qualis terrenus, tales et terreni; et qualis coelestis, tales et coelestes. Et quomodo induimus imaginem terreni, induamus et imaginem ejus qui de coelo est. Hoc autem dico, fratres, quia caro et sanguis regnum Dei haereditate possidere non possunt; neque corruptio incorruptionem haereditate possidebit. Certe jam clarum est quare hoc Apostolus dixerit. Quid ergo iste tam turpi fraude non commemorat, nisi hoc ultimum, et tacet illa superiora, quibus hoc quod male interpretatur, bene possit intelligi? Nam quoniam Domini nostri corpus post resurrectionem sic levatum est in coelum, ut pro ipsa coelesti habitatione coelestem acceperit mutationem, et hoc sperare in die ultimo jussi sumus: ideo dixit Apostolus, Qualis terrenus, tales et terreni, id est, mortales; et qualis coelestis, tales et coelestes, id est, immortales, non solum animis, sed etiam corporibus. Unde et supra dixerat, aliam esse coelestium corporum gloriam, et aliam terrestrium. Quod autem spirituale dixit corpus in resurrectione futurum, non propterea putandum est, quod non corpus, sed spiritus erit: sed spirituale corpus omni modo spiritui subditum dicit, sine aliqua corruptione vel morte. Non enim quia quod modo habemus corpus animale appellat, ideo putandum est non illud esse corpus, sed animam. Ergo quemadmodum corpus animale nunc dicitur, quia subditum est animae; spirituale autem nondum dici potest, quia nondum spiritui plene subjectum est, quamdiu corrumpi potest: sic et tunc spirituale vocabitur, cum spiritui atque aeternitati nulla corruptione resistere poterit.
5. Aut si adhuc parum videtur esse monstratum, quod sententiam istam propter immutationem quae futura est Apostolus dixerit, cum ait, Caro et sanguis regnum Dei haereditate possidere non possunt, neque corruptio incorruptionem haereditate possidebit; attendite quid continuo subjiciat, et adjungat: Ecce mysterium vobis dico: omnes quidem resurgemus, non tamen omnes immutabimur, in atomo, in ictu oculi, in novissima tuba. Canet enim tuba, et mortui resurgent incorrupti, et nos immutabimur. Deinde contexit, et dicit etiam illud quod paulo ante commemoravi, ut ostendat qualis futura sit ipsa immutatio. Statim quippe dicit: Oportet enim corruptibile hoc induere incorruptionem, et mortale hoc induere immortalitatem (I Cor. XV, 39 53). Hinc ergo apparet quia caro et sanguis regnum Dei non possidebunt, quia cum induerit incorruptionem et immortalitatem, jam non caro et sanguis erit , sed in corpus coeleste mutabitur. Quod quidem ex occasione tractavimus, quia huic quoque sententiae multum insidiari solent, negantes corporum resurrectionem. Nam ista quaestio non de corpore, sed de anima proposita est, quam putant sic accipi in Lege, ut sanguis esse existimetur: quod nos nullo modo sic intelligimus. Sed quamvis de pecorum animis non curemus, cum quibus non habemus rationis aliquam societatem: tamen illud quod Lex dixit, fundendum esse sanguinem, nec in escam assumendum, quia sanguis est anima, esse positum dicimus sicut alia multa; et pene omnia Scripturarum illarum sacramenta signis et figuris plena sunt futurae praedicationis, quae jam per Dominum nostrum Jesum Christum declarata est. Sic est enim sanguis anima, quomodo petra erat Christus, sicut dicit Apostolus: Bibebant enim de spirituali sequente petra, petra autem erat Christus (Id. X, 4). Notum est autem filios Israel petra percussa bibisse aquam in eremo (Num. XX, 11), de quibus loquebatur Apostolus, cum haec diceret; nec tamen ait, Petra significabat Christum; sed ait, Petra erat Christus. Quae rursus ne carnaliter acciperetur, spiritualem illam vocat; id est, eam spiritualiter intelligi docet. Longum est, et nunc non necessarium, sacramenta ejusdem Legis exponere, nisi cum breviter possint. Sufficit autem ut noverint illi qui de his calumniantur, non ea nos ita intelligere, ut illa solent irridere; sed quemadmodum Apostoli omnia intelligentes pauca exposuerunt, ut ad easdem regulas caetera posteris intelligenda relinquerent.