- Tabla de Contenidos
CAPUT XVI.
1. De eo quod scriptum est in Deuteronomio: Observa et sanctifica diem quem praecepit tibi Dominus. Sex diebus laborabis, et facies omne opus tuum; septima vero die sabbati epulare Domino Deo tuo, nullum faciens opus ipse tu, aut filius tuus, aut filia tua, aut puer tuus, aut puella tua, bos tuus, et asinus tuus, omnia jumenta tua, et colonus tuus. Sic autem quiescet servus tuus et ancilla tua, quemadmodum et tu. Memento quoniam servus fuisti in Aegypto, et eruit te Dominus Deus tuus in manu potenti et brachio excelso. Idcirco praecepit tibi Dominus custodire diem septimum (Deut. V, 12-15). Et iterum in Genesi scriptum est quemadmodum Abrahae de circumcisione loquitur: Testamentum meum custodi, inquit, tu et semen tuum, quod erit post te. Hoc est testamentum meum quod servabis inter me, et te et semen tuum: omne masculinum circumcides in carne praeputii ipsorum; et sit hoc signum testamenti inter me et vos. Octava autem die circumcidetis omnes masculos in gente vestra, ut etiam dominatum et comparatum circumcidatis praeter alienigenam: et hoc erit testamentum in gente vestra. Et omnis masculus qui non circumcidet praeputium suum, perdet animam suam de media plebe, quia testamentum meum dissolvit (Gen. XVII, 9-14). Haec omnia verba Veteris Testamenti, ut eis de Novo Testamento adversetur, proponit Adimantus, et contraria esse affirmat ea quae Dominus dicit in Evangelio de proselyto: Vae vobis, Scribae et Pharisaei hypocritae, qui circumitis mare et terram ut faciatis unum proselytum; et cum feceritis, erit filius gehennae, multo plus quam estis vos (Matth. XXIII, 15). Quasi vero propterea Dominus proselytum dicat filium gehennae, quia circumciditur, et sabbatum observat; et non potius quia Judaeorum pravam conversationem cogitur imitari, non qua observant praecepta Legis, sed qua faciunt contra Legem. Quod alio loco de his apertissime dicit, ubi ait quod rejiciunt mandatum Dei, ut suam constitutionem confirment (Id. XV, 3-6): quia cum Lex praeceperit honorari patrem et matrem, instituerunt ipsi quomodo exhonorentur parentes. Et item cum eis dicit: Vae vobis, Scribae et Pharisaei, qui habetis clavem regni coelorum, nec ipsi intratis, nec alios permittitis intrare (Luc. XI, 52). Vel cum alio loco praecepit audientibus , ut dictis Pharisaeorum et Scribarum obtemperarent, facta vero eorum non imitarentur. Ait enim: Super cathedram Moysi sedent: quae dicunt, facite; sed quae faciunt, facere nolite: dicunt enim, et non faciunt (Matth. XXIII, 2 et 3). Quo loco et auctoritatem Legis quae per Moysen data est, confirmat Dominus, et tamen cavendos et fugiendos esse mores eorum qui Legi quam acceperant non obtemperabant, apertissime ostendit. Istis autem perversitatibus suis faciebant, ut cum aliquis gentilis ad Legem eorum transisset, id est, factus esset proselytus, haberet mores eorum, et fieret filius gehennae, multo plus quam ipsi essent. Dabant enim magnam operam ut Judaeus fieret aliquis ex Gentibus, et Judaeum factum cogebant suos mores pessimos imitari.
2. Neque illud quod de Apostolo tanquam contrarium commemorat, potuit advertere Adimantus manichaeus, omnino non esse contrarium; quia totus ejus oculus non ad inquisitionem, sed ad reprehensionem Scripturae intentus erat. Commemorat enim dicentem Apostolum: Circumcisus aliquis vocatus est? non adducat praeputium. In praeputio quis vocatus est? non circumcidatur: quia praeputium nihil est, et circumcisio nihil est, sed observatio praeceptorum Dei (I Cor. VII, 18 et 19). Quid enim manifestius quam hoc Apostolum praecipere, ut unusquisque sicut vocatus erat, sic maneret? Advenientibus enim rebus, quarum erant umbrae illae observationes, id actum est, ut ostenderetur in ipsis umbris non esse spem ponendam, sed in ipsis rebus quas illae umbrae significabant esse venturas, id est, Christum et Ecclesiam. Et propterea illa jam omnia inania erant: nec tamen ea tanquam noxia removenda, sed tanquam superflua contemnenda Apostolus praecipit; ut si quis Judaeus Christo credidisset, propter offensionem suorum non prohiberetur in ipsis superfluis remanere, nec tamen in eis salutem suam constitutam putaret: non enim signa illa, sed ea quae his significantur in salutem introducunt. Ideoque praeputium nihil est, et circumcisio nihil est, sed observatio mandatorum Dei. Et quod alio loco ait: Utinam et abscindantur qui vos conturbant (Galat. V, 12); non quia circumcisio contraria est Evangelio, dicit Apostolus, sicut Manichaei putant: sed illud est Evangelio contrarium, ut quisque rem deserens, quae per illam umbram figuratur, ipsius umbrae sequatur inanitatem. Quod volebant qui Gentibus in Christum credentibus jugum circumcisionis imponebant quasi ad salutem necessarium, cum jam non esset umbra in corpore figuranda, sed res ipsa in corde gestanda.
3. Et quod dicit, Dies observatis, et sabbata, et solemnitates; timeo vos, ne frustra laboraverim in vobis (Id. IV, 10 et 11); non sic scriptum est ut Adimantus ponit. Non enim nominat ibi sabbatum Apostolus. Dicit enim: Dies observatis et annos, et tempora; timeo vos, ne frustra laboraverim in vobis. Sed putat esse de sabbato dictum? Numquid et nos non dicimus ista non esse observanda, sed illa potius quae his significantur? Illi enim ea serviliter observabant, non intelligentes ad quarum rerum significationem et praenuntiationem pertinerent. Hoc in eis culpat Apostolus, et in omnibus qui serviunt creaturae potius quam Creatori (Rom. I, 25). Nam nos quoque et dominicum diem et Pascha solemniter celebramus, et quaslibet alias christianas dierum festivitates. Sed quia intelligimus quo pertineant, non tempora observamus, sed quae illis significantur temporibus. Manichaei autem sic ea reprehendunt, quasi nullos dies et tempora observent. Sed cum de his interrogantur secundum opinionem sectae suae, omnia conantur exponere, ut non ipsa tempora, sed res, quarum illa signa sunt, observare videantur. Quas quidem res fabulosas esse atque falsissimas, aliis locis ostenditur. Nunc ad hoc dictum est, ut ore suo cogantur fateri, posse talia rationabiliter celebrari: et ideo circumcisionem carnis et recte impositam servis, et recte a liberis intellectam esse manifestum est. Repudiamus ergo eam carnalem cum Apostolo, et approbamus eam spiritualem cum Apostolo: et sabbati quietem non observamus in tempore; sed signum temporale intelligimus, et ad aeternam quietem quae illo signo significatur, aciem mentis intendimus. Repudiamus itaque temporum observationem cum Apostolo, et temporalium signorum intelligentiam tenemus cum Apostolo: duorumque Testamentorum differentiam sic probamus, ut in illo sint onera servorum, in isto gloria liberorum ; in illo cognoscatur praefiguratio possessionis nostrae, in isto teneatur ipsa possessio. Interpretatur Apostolus sabbatum ad Hebraeos, cum dicit: Remanet igitur sabbatismus populo Dei (Hebr. IV, 9). Interpretatur etiam circumcisionem, cum dicit de Abraham: Et signum accepit circumcisionis signaculum justitiae fidei (Rom. IV, 11). Apostolicam itaque interpretationem spiritualiter teneo: carnalem servitutis observationem libertate contemno, utriusque Testamenti auctorem Deum venerans, qui et veteri homini fugienti tanquam dominus apposuit quod timeret, et novo redeunti tanquam pater aperuit quod amaret.