CAPUT XXI.

De eo quod scriptum est in Deuteronomio: Maledictus omnis qui in ligno pependerit (Deut. XXI, 23). Licet saepe a Manichaeis ista quaestio ventilata sit, non video tamen quid habeat huic sententiae contrarium quod ex Evangelio Adimantus opponendum putavit, ubi Dominus ait. Si vis perfectus esse, vende omnia quaecumque possides, et divide pauperibus, et tolle crucem tuam, et sequere me (Matth. XIX, 21, et XVI, 24). Hic praeterquam quod crucem nominat, nihil attendit esse contrarium ei quod dictum est, Maledictus omnis qui in ligno pependerit: quasi vero talem crucem possit quisque tollere et sequi Dominum. Sed illa tollitur, cum sequimur Dominum, de qua dicit Apostolus: Qui autem Jesu Christi sunt, carnem suam crucifixerunt cum passionibus et concupiscentiis (Galat. V, 24). Tali enim cruce vetus homo, id est, vetus vita perimitur, quam de Adam traximus, ut quod in illo fuit voluntarium, in nobis fieret naturale. Quod ostendit Apostolus dicens: Fuimus et nos aliquando natura filii irae, sicut et caeteri (Ephes. II, 3). Si ergo vetus vita de Adam, unde et nomine veteris hominis vetus vita significatur; quid absurdum habet, quod in veterem hominem maledictum prolatum est, quem Dominus suspendit in ligno? Quia ex ipsa successione mortalitatem gestavit, de virgine Maria mortaliter natus, habens carnem non peccatricem, sed tamen similitudinem gerentem peccati  (Rom. VIII, 3); quia mori poterat, et mors de peccato est. Unde etiam est illud: Scientes quia vetus homo noster simul confixus est cruci cum illo, ut evacuetur corpus peccati (Id. VI, 6). Non ergo Dominus per linguam Moysi famuli Dei, sed mors ipsa meruit maledictum, quam Dominus noster suscipiendo evacuavit. Mors itaque illa pependit in ligno, quae per mulierem ad hominem serpentina persuasione pervenit. Unde etiam serpentem, ad significationem ipsius mortis, Moyses in eremo exaltavit in ligno. Et quoniam a mortiferis cupiditatibus per fidem sanamur crucis Domini, qua cruce mors ligno suspensa est; propterea qui serpentum morsibus venenabantur, conspecto serpente qui fixus erat atque exaltatus in ligno, continuo sanabantur (Num. XXI, 9). Huic sacramento ipse Dominus attestatus est dicens: Sicut enim Moyses exaltavit serpentem in eremo, ita exaltari oportet Filium hominis (Joan. III, 14). Suscipiendo autem ignominiosissimum apud homines mortis genus Dominus noster, Jesus Christus, hoc est, mortem crucis, commendavit nobis dilectionem suam, ut merito Apostolus diceret, accendens nos in ejus charitatem: Christus nos redemit de maledicto Legis, factus pro nobis maledictum.  Scriptum est enim: Maledictus omnis qui pendet in ligno (Galat. III, 13). Ut non solum nullam mortem, sed etiam nullum mortis genus Christiana libertas, sicut Judaica servitus, formidaret.

© 2025 Bibliotecatolica
Todos los derechos reservados

contacto@bibliotecatolica.com

Accepted payment methods: Credit and Debit cards
Powered by PayPal