CAPUT XXVI.

De eo quod scriptum est in Amos propheta: Si fieri potest ut ambulantes duo in via minime se agnoscant, et leo sine praeda ad catulum suum  revertatur; si decidet avis sine aucupe in terram, si tendunt muscipulam sine causa, ut nihil capiant; si dabit sonum tuba in civitate, ut plebs non terreatur: ita etiam malum aliquod in civitate non perpetratur, quod Dominus non faciet (Amos III, 3-6). Malum hoc loco non peccatum, sed poena intelligenda est. Dupliciter enim appellatur malum; unum quod homo facit, alterum quod patitur: quod facit, peccatum est; quod patitur, poena. De poenis ergo loquebatur Propheta, cum hoc diceret. Divina enim providentia cuncta moderante et gubernante, ita homo male facit quod vult, ut male patiatur quod non vult. Sic autem isti accusant Prophetam ista dicentem, quasi in Evangelio non legerint: Nonne duo passeres asse veneunt, et unus ex his non cadit in terram sine Patris vestri voluntate (Matth. X, 29)? Ita ergo Deus malum facit, quod non ipsi Deo malum est, sed eis in quos vindicat. Itaque ipse, quantum ad se pertinet, bonum facit; quia omne justum bonum est, et justa est illa vindicta. Et ideo non est contrarium, quod Adimantus objicit dixisse Dominum: Arbor bona fructus bonos facit; mala autem arbor malos fructus facit (Id. VII, 17). Quamvis enim malum sit gehenna damnato; justitia tamen Dei bona est, et ipse fructus est ex arbore bona. Ille autem malis peccatorum suorum thesaurizat sibi iram in die irae et revelationis justi judicii Dei, qui reddet unicuique secundum opera sua (Rom. II, 5, 6). Quanquam istae duae arbores manifestissime in similitudine duorum hominum positae sint, id est, justi et injusti: quia nisi quisque voluntatem mutaverit, bonum operari non potest. Quod in nostra potestate esse positum, alio loco docet, ubi ait: Aut facite arborem bonam, et fructum ejus bonum; aut facite arborem malam, et fructum ejus malum . Illis enim hoc dicit, qui putabant se bona loqui posse, cum essent mali, hoc est, bonos fructus facere, cum essent arbores malae. Sic enim et subjungit: Hypocritae, quomodo potestis bona loqui, cum mali sitis (Matth. XII, 33, 34)? Mala ergo arbor fructus bonos facere non potest: sed ex mala fieri bona potest, ut bonos fructus ferat. Fuistis enim aliquando tenebrae, inquit Apostolus; nunc autem lux in Domino. Tanquam si diceret, Fuistis aliquando arbores malae, et ideo non poteratis tunc nisi malos fructus facere: nunc autem lux in Domino, id est, et jam facti arbores bonae, date fructus bonos; quod sequitur dicens, Sicut filii lucis ambulate: fructus enim luminis est in omni justitia et veritate; probantes quid sit beneplacitum Domino (Ephes. V, 8-10). Nam et in ipso Evangelii capitulo, si non studio malevolentiae fugeret Adimantus, posset advertere quomodo dicatur Deus malum facere. Ibi enim ait Dominus, quod etiam iste commemoravit: Omnis arbor quae non facit fructus bonos, excidetur, et in ignem mittetur (Matth. VII, 19). Haec sunt mala quae Deus facit, id est, peccatoribus poenas, quod in ignem mittet arbores, quae in malitia perseverantes fieri bonae noluerint, cum hoc ipsis arboribus malum sit. Deus autem, ut saepe dixi, non dat fructus malos,  quia justitiae fructus est vindicta peccati.

© 2025 Bibliotecatolica
Todos los derechos reservados

contacto@bibliotecatolica.com

Accepted payment methods: Credit and Debit cards
Powered by PayPal