- Tabla de Contenidos
CAPUT IX.
1. De eo quod scriptum est, quod locutus est Deus cum Adam et Eva, et cum serpente, et cum Cain, et caeteris antiquis (Gen. III, IV, XIII, etc.): inter quos etiam et nonnullis apparuisse scribitur, et ab eis visus esse, non uno, sed multis Scripturarum locis, in quibus et locutus esse Deus cum hominibus invenitur, et nonnullis apparuisse: insidiantur Manichaei, et dicunt omnia contraria esse Novo Testamento, quoniam Dominus dicit, Deum nemo vidit unquam, nisi unicus Filius, qui est in sinu Patris; ille annuntiavit nobis de eo (Joan. I, 18); et iterum quod dicit Judaeis, Nec vocem illius aliquando audistis, nec faciem ejus vidistis, nec verbum ejus habetis in vobis manens: quia ei quem ille misit, non credidistis (Id. V, 37, 38). Quibus respondemus eo ipso, quod in Evangelio scriptum est, Deum nemo vidit unquam, nisi unicus Filius qui est in sinu Patris; ipse annuntiavit nobis de eo, totam ipsam solvi posse quaestionem: quia ipse Filius, quod est Verbum Dei, non solum novissimis temporibus, cum in carne apparere dignatus est, sed etiam prius a constitutione mundi, cui voluit de Patre annuntiavit, sive loquendo, sive apparendo, vel per angelicam aliquam potestatem, vel per quamlibet creaturam: quia ipse est in omnibus veritas, et omnia illi constant, et omnia illi ad nutum serviunt, atque subjecta sunt; ut etiam oculis per visibilem creaturam cui vult, quando dignatur, appareat: cum ipse tamen secundum divinitatem suam, et secundum id quod Verbum est Patris, coaeternum Patri, et incommutabile, per quod facta sunt omnia, non nisi purgatissimo et simplicissimo corde videatur. Et ideo quibusdam locis etiam Scriptura ipsa testatur angelum visum, ubi dicit Deum visum (Gen. XVIII, 1 et 2). Sicut in illa luctatione Jacob, et angelus dictus est ille qui apparuit (Id. XXXII, 24-30). Et cum apparuit in rubo Moysi (Exod. III, 2): et item in eremo, cum jam eduxisset populum de terra Aegypti, quando legem accepit, Deus ei locutus est (Id. XIX, 3). Sed sive in rubo, cum eum misit; sive postea, cum ei legem dedit; angelum dicit Stephanus in Actibus Apostolorum ei apparuisse (Act. VII, 30, 35). Quod ideo dicimus, ne quis arbitretur Verbum Dei, per quod facta sunt omnia, quasi per locos posse definiri, et alicui visibiliter apparere, nisi per aliquam visibilem creaturam. Sicut enim Verbum Dei est in propheta, et recte dicitur, Dixit Dominus; quia Verbum Dei, quod est Christus, in propheta loquitur veritatem: sic et in angelo ipse loquitur, quando veritatem angelus annuntiat; et recte dicitur, Deus dixit; et, Deus apparuit: et item dicitur recte, Angelus dixit, et, Angelus apparuit; cum illud dicatur ex persona inhabitantis Dei, illud ex persona servientis creaturae. Ex hac regula etiam Apostolus ait: An vultis experimentum ejus accipere, qui in me loquitur Christi (II Cor. XIII, 3)?
2. Si autem hoc movet, quod in Veteri Testamento etiam peccatoribus Deus loquitur, vel Adae vel Evae, vel serpenti; attendant etiam in Novo cujusmodi exemplum Dominus posuit de homine stulto et cupido, quomodo ei locutus est Dominus, cum ait: Stulte, hac nocte auferetur a te anima tua; haec quae praeparasti cujus erunt (Luc. XII, 20)? Cum enim veritas etiam peccatoribus dicitur, per quamlibet creaturam dicatur, non nisi ab illo dicitur, qui unus est verax. Quod autem Judaeis dicit, Nec vocem ejus aliquando audistis; ideo dicit, quia non obtemperaverunt isti duntaxat cum quibus loquebatur. Quibus dicit etiam, Nec faciem ejus vidistis; quia non potest. Quod autem dicit, Neque verbum ejus habetis in vobis manens: quia in quo manet verbum Dei, Christus in illo manet, quem isti respuerunt. Nam cum ipse Dominus dixisset, Pater, clarifica me ea claritate qua fui apud te, priusquam mundus fieret; sonuit vox de coelo, Et clarificavi, et clarificabo (Joan. XII, 28, et XVII, 5). Quam vocem multi Judaeorum praesentes audierunt, nec ideo tamen audisse dicendi sunt, quia non obtemperaverunt ut crederent. Quapropter si non est mirandum quod Verbum Dei, id est, unicus Filius Dei, qui de Patre annuntiat, cui vult per se ipsum, cui vult per aliquam creaturam manifestatur vel sonando, vel apparendo, cum tamen ipse per se ipsum mundo corde videatur, et per illum Pater; Beati enim mundicordes, quia ipsi Deum videbunt (Matth. V, 8): non est mirandum, ex utroque Testamento ista omnia testimonia consonare.