- Tabla de Contenidos
CAPUT XIX.
1. De eo quod scriptum est in Lege: Ego sum qui divitias do amicis meis, et paupertatem inimicis meis. Huic sententiae illud opponunt quod Dominus dicit, Beati pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum coelorum (Matth. V, 3): et, Vae vobis divitibus, quia percepistis consolationem vestram (Luc. VI, 24). Sed cur nolunt et alia in Evangelio contueri? Ubi enim scriptum est, Beati pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum coelorum; ibi sequitur, Beati mites, quoniam ipsi haereditate possidebunt terram. Ecce habent amicos Dei haereditate terrae divites fieri. Cum autem ad tantam egestatem dives ille redigitur, ut ab eo paupere quem neglexerat, digito brevi in aqua tincto arenti linguae suae humorem stillari deprecetur (Luc. XVI, 24), intelligant quomodo fiant pauperes inimici Dei, et id esse cognoscant quod in Lege scriptum est: Ego sum qui divitias do amicis meis, et paupertatem inimicis meis.
2. Nam istas divitias temporales et in veteri Scriptura esse contemptas et superius docui, et innumerabilibus locis qui legere voluerit, inveniet. Unde est etiam illud: Melius est modicum justo, super divitias peccatorum multas (Psal. XXXVI, 16). Et illud: Bonum mihi lex oris tui, super millia auri et argenti (Psal. CXVIII, 72). Et illud: Judicia Dei vera justificata in idipsum , desiderabilia super aurum et lapidem pretiosum multum (Psal. XVIII, 10). Et illud: Beatus vir qui invenit sapientiam, et immortalis qui videt prudentiam. Melius est enim illam mercari, quam auri et argenti thesauros. Pretiosior est autem lapidibus optimis, non resistit illi ullum malum; bene nota est omnibus appropinquantibus ei, et eis qui considerant eam diligenter. Omne autem pretiosum non est illi dignum (Prov. III, 13-15). Et illud: Propter hoc optavi, et datus est mihi sensus, et invocavi, et venit in me spiritus sapientiae. Et praeposui illam regnis et sedibus, et honestatem nihil esse duxi ad comparationem ipsius. Nec comparavi illi lapidem pretiosum: quoniam omne aurum in comparatione illius arena est exigua, et tanquam lutum aestimabitur argentum ad illam (Sap. VII, 7-9). Haec isti si aut legerent aut non impie legerent, viderent omnia in utriusque Testamenti scripturis, et ad expetendum et ad fugiendum, et ad sumendum et ad rejiciendum sibi concordantia et suis gradibus ordinata.