- Tabla de Contenidos
CAPUT XVIII.
1. De eo quod in Deuteronomio scriptum est: Si aure audieris vocem Domini Dei tui, benedictus es in agro tuo, benedictus es in prato tuo, benedictus fructus ventris tui, et fructus terrae tuae, et generationes jumentorum tuorum, et armentum boum tuorum, et grex ovium tuarum; benedictus es in introitu tuo et egressu (Deut. XXVIII, 1-6). Huic capitulo illud dicunt in Evangelio esse contrarium: Si quis vult me sequi, abneget semetipsum sibi, et tollat crucem suam, et sequatur me. Quid enim prodest homini, si totum mundum lucretur, animae autem suae detrimentum patiatur? Aut quam dabit homo commutationem pro anima sua (Matth. XVI, 24 et 26)? Sed ex illa regula ostenditur non esse contrarium, qua notum esse jam debet, carnali adhuc populo congruenter carnalia et temporalia praemia fuisse promissa, sed tamen ab uno Deo, cujus est creatura omnis et superior et inferior. Certe enim ipse Adimantus posuit testimonium de Evangelio, ubi Dominus ait: Nolite jurare, neque per coelum, quia thronus ejus est; neque per terram, quia scabellum est pedum ejus (Id. V, 35). Quod quidem et in veteribus Libris scriptum est: Coelum mihi thronus est, terra scabellum pedum meorum (Isai. LXVI, 1). Quid ergo mirum si bona throni sui dat spiritualiter sibi servientibus, et bona scabelli pedum suorum dat carnaliter sibi servientibus; cum spiritus superior sit, et caro inferior, sicut superiora sunt coelestia, et inferiora terrestria? Quanquam illa omnia, id est, ager, et pratum, et fructus ventris, et fructus terrae, et jumentorum, et armentum boum, et grex ovium possint etiam spiritualiter intelligi. Sed nunc ad rem non pertinet ista tractatio. Si autem in ipso Novo Testamento, cujus praemium et haereditas ad novum hominem pertinet, tamen et Dominus iisdem ipsis quos vult esse rerum temporalium contemptores, ut in Evangelio sibi serviant, promittit multiplicationem earumdem rerum in hoc saeculo, dicens quod accipient in hoc saeculo centies tantum, in saeculo autem venturo vitam aeternam (Matth. XIX, 29): sicut etiam in veteri Scriptura dicitur, Fideli homini totus mundus divitiarum est (Prov. XVII, sec. LXX). Unde exsultat Apostolus dicens, Quasi nihil habentes, et omnia possidentes (II Cor. VI, 10): si ergo in Novo Testamento praeter aeternam possessionem quae promittitur sanctis, hujus quoque possessionis quae transitura est, multiplicatio non subtrahitur, et tanto fit uberior, quanto contemptius possidetur; quanto magis in Veteri Testamento carnalis populi praemia talia esse debuerunt, ipso tamen uno et vero Deo gubernatore omnium temporum omnia pro tempore moderante et administrante.
2. Sed ne in solis Novi Testamenti libris isti arbitrentur haec esse contempta, audiant prophetam abjicientem talem felicitatem, et ad unum Dominum Deum confugiendum esse cantantem. Ita enim dicit: De gladio maligno erue me, et exime me de manu filiorum alienorum, quorum os locutum est vanitatem, et dextera eorum dextera iniquitatis. Quorum filii ipsorum velut novellae constabilitae in juventute sua. Filiae eorum compositae et ornatae velut similitudo templi. Cellaria eorum plena, eructantia ex hoc in hoc. Oves eorum fecundae, multiplicantes in exitibus suis; boves eorum crassae. Non est ruina sepis, nec exitus, neque clamor in plateis eorum. Beatum dixerunt populum cui haec sunt; beatus populus cujus Dominus Deus ipsius (Psal. CXLIII, 11-15). Attendant ergo quomodo irrideatur ista felicitas in hominibus impiis, et tota beatitudo in Deo solo inconcussa figatur. Illi enim dicunt beatum populum cui haec sunt; sed beatus populus cujus est Dominus Deus ipsius. Quod autem etiam illud contrarium esse putaverunt huic loco Veteris Testamenti, quod Dominus ait, Omnis qui confusus fuerit me aut verba mea in gente ista adultera et peccatrice, et Filius hominis confundetur illum, cum venerit in gloria Patris sui et laude sanctorum (Marc. VIII, 38); quod pertineat ad contemptum rerum temporalium non video. Quod si propterea pertinet, ne aliquis territus de talium rerum damnis, Christum confiteri aut erubescat, aut timeat, quid habent quod dicant? Dicimus ita esse ista munera Dei, ut tamen sint infima, et in comparatione salutaris confessionis, non solum amittenda, sed ultro etiam projicienda: carnalibus tamen haec amantibus, et nondum capientibus promissa coelestia, ne ab idolis et daemonibus ista peterent, utiliter a Domino Deo esse pollicita.