CAPUT VII.

1. De eo quod in Exodo scriptum est: Ego sum Deus zelans, tribuens filiis tertiae et quartae generationis parentum peccata qui me oderunt (Exod. XX, 5). Huic loco Manichaei illud de Evangelio dicunt esse contrarium, quod Dominus dicit, Estote benigni sicut Pater vester coelestis, qui solem suum oriri facit super bonos et malos (Matth. V, 45): et illud aliud quod idem Dominus ait, Non solum septies peccanti fratri dimittendum, sed etiam septuagies septies. (Id. XVIII, 22). A quibus tamen si quaeram utrum Deus non puniat inimicos suos, sine dubio turbabuntur. Ipsi enim dicunt, Deum genti tenebrarum aeternum carcerem praeparare, quam dicunt esse inimicam Deo. Et parum est, sed eum etiam sua membra simul cum ipsa gente puniturum esse non dubitant dicere. Sed cum ad capitula Veteris et Novi Testamenti veniunt, ut imperitos decipiant, et ea sibi adversa esse criminentur, fingunt se nimis bonos. Sed dicant nobis, quibus dicturus est Dominus, Ite in ignem aeternum, qui praeparatus est diabolo et angelis ejus (Id. XXV, 41); si omnibus parcit et neminem damnat? Quare intelligendum est et illud rectum esse, quod Deus retribuit parentum peccata filiis qui eum oderunt. Ex eo enim quod addidit, qui me oderunt, intelligitur eos puniri peccatis parentum, qui in eadem perversitate parentum perseverare voluerunt. Tales enim non saevitia, sed potius justitia Dei, et sua iniquitate puniuntur, sicut Propheta ait, Sanctus enim Spiritus disciplinae effugiet fictum, et auferet se a cogitationibus quae sunt sine intellectu, et corripietur a superveniente iniquitate (Sap. I, 5): id est, corripietur homo superveniente sibi iniquitate sua, cum ab eo recesserit Spiritus sanctus. Et alio loco: Haec cogitaverunt, et erraverunt; excaecavit enim illos malitia eorum (Id. II, 21): Et alio loco: Funiculis peccatorum suorum unusquisque constringitur (Prov. V, 22). Quibus testimoniis veteris Testamenti de Novo consentit Apostolus dicens: Tradidit illos Deus in concupiscentias cordis eorum (Rom. I, 24). Qua concordia utriusque Testamenti satis ostenditur non esse saevum Deum, sed unumquemque in se saevire peccando.

2. Quod autem in tertiam et quartam scriptum est generationem vindictam procedere, non aliud significari arbitror, nisi quod ab ipso Abraham, qui  pater esse incipit populi Judaeorum, quatuor aetates sunt cum ista quae nunc agitur, quas Matthaeus evangelista distinguit (Matth. I, 17). Una est ab Abraham usque ad David: alia, a David usque ad transmigrationem in Babyloniam: tertia, a transmigratione in Babyloniam usque ad Domini adventum: inde usque ad finem quarta deputatur, tanquam senectus saeculi caeteris aetatibus longior. Quas aetates pro generationibus positas credimus, quamvis singulae pluribus generationibus constent. Et quoniam tertia incipit a transmigratione Babyloniae, quando Judaeorum est facta captivitas; in quarta vero, id est, post adventum Domini nostri, gens Judaeorum a solo proprio penitus eradicata est: hoc datur intelligi quod dictum est, tertiae et quartae generationis peccata parentum redditurum Deum, his utique legitime atque debite, qui parentum peccata perseverantes tenere, quam Dei justitiam sequi maluerunt. Nam non pertinere patris peccata ad filium juste viventem, propheta Ezechiel apertissime ostendit (Ezech. XVIII, 14-17).

3. Quod autem in Evangelio dicitur, Estote benigni quemadmodum Pater vester coelestis, qui solem suum oriri facit super bonos et malos; non est Veteri Testamento contrarium. Hoc enim facit Deus ut invitet ad poenitentiam, sicut dicit Apostolus, Ignoras quia patientia Dei ad poenitentiam te invitat? Nec tamen ideo credendum est non puniturum Deum eos, qui, ut dicit idem apostolus, thesaurizant sibi iram in die irae, et revelationis justi judicii Dei, qui reddet unicuique secundum opera sua (Rom. II, 4, 5). Namque istam Dei patientiam et bonitatem etiam Propheta praedicat, dicens, Parcis autem omnibus, quoniam tua sunt omnia, qui animas amas (Sap. XI, 27): et caetera innumerabilia quibus intelligitur et in bonitate et in severitate misericordiam et justitiam Dei Testamentum utrumque praedicare.

4. Si autem moventur quod dictum est, Ego sum zelans; moveantur etiam illo quod dicit apostolus Paulus, Zelo Dei vos zelo; desponsavi enim vos uni viro virginem castam exhibere Christo (II Cor. XI, 2). Sancta enim Scriptura verbis nostris loquens, etiam per haec verba demonstrat, nihil digne de Deo posse dici. Cur enim non etiam verba ista dicantur de illa majestate, de qua quidquid dictum fuerit, indigne dicitur; quia omnes opes linguarum omnium ineffabili sublimitate praecedit? Nam quoniam zelando solent mariti uxorum pudicitiam custodire, potestatem et disciplinam Dei, qua fornicari animam impune non sinit, zelum Dei Scripturae vocaverunt. Est autem animae fornicatio, aversio a fecunditate sapientiae, et ad conceptum temporalium illecebrarum corruptionumque conversio.

5. Illud vero quod dimittendum esse dicit fratri, non solum septies, sed et septuagies septies, poenitenti utique dicit. Deus autem illis se dicit retribuere peccata, qui eum oderunt, non qui ei per poenitentiam reconciliantur. Nam et apud prophetam Dominus dicit: Nolo mortem peccatoris quantum ut revertatur et vivat (Ezech. XVIII, 23, et XXXIII, 11). Ex quo  facile apparet, et in ea patientia quae invitat ad poenitentiam, et in ea indulgentia quae ignoscit poenitentibus, et in ea justitia quae punit eos qui corrigi nolunt, utrumque Testamentum convenire atque congruere, tanquam ab uno Deo utrumque conscriptum.

© 2025 Bibliotecatolica
Todos los derechos reservados

contacto@bibliotecatolica.com

Accepted payment methods: Credit and Debit cards
Powered by PayPal