CAPUT XVII.

1. De eo quod in Exodo scriptum est: Si aure audieris vocem meam, et facies quaecumque praecipio tibi; odero odientes te; et contristabo contristantes te: praecedet te angelus meus, et adducet te ad Amorrhaeum, et Pherezaeum, et Chananaeum, et Jebusaeum, et Gergesaeum; et occidetis illos. Deos eorum ne adoraveritis, neque feceritis opera ipsorum; sed eversione evertite illos, et delete eorum memoriam (Exod. XXIII, 22-24). His verbis de veteribus Libris ita commemoratis, tanquam contrarium opponit Adimantus quod in Evangelio scriptum est, dicente Domino: Ego autem dico vobis: Diligite inimicos vestros, benedicite his qui vobis maledicunt, et benefacite iis qui vos oderunt, et orate pro iis qui vos persequuntur (Matth. V, 44). Quo loco primo illud videndum est, quod satis esse debuerit homini volenti quasi contraria monstrare, quod de occidendis inimicis in veteri Lege scriptum esse commonuit. Dominus enim de inimicis diligendis, utique de hominibus praecepit; quos per nostram patientiam et charitatem ad salutem posse converti, et quivis intelligit, et exemplis saepissime demonstratum est. Quid ergo sibi vult, quod adjungenda consequentia putavit, ubi scriptum est, Deos eorum ne adoraveritis, neque feceritis opera ipsorum; sed eversione evertite illos, et delete eorum memoriam; nisi quia et deos Gentium Manichaei cogunt diligere? Et  quod in Evangelio Dominus ait, Diligite inimicos vestros, non solum ad homines, sed ad daemonia quoque, vel etiam ad simulacra pertinere arbitrantur. Quod si ita est, quis non istam detestetur amentiam? Si autem non hoc arbitrantur, iste plurimum erravit, qui superstitiones Gentium evertendas esse praeceptas in Veteri Testamento commemorare voluit, cum in Novo quod scriptum est de inimicis diligendis, tanquam contrarium vellet opponere.

2. Nos autem neque illud quod de hostibus hominibus occidendis in veteribus Libris illi populo dictum est contrarium esse dicimus huic praecepto evangelico, quo nobis ut inimicos nostros diligamus Dominus jubet: quandoquidem illa inimicorum interfectio carnali adhuc populo congruebat, cui Lex tanquam paedagogus data erat, sicut Apostolus dicit (Galat. III, 24). Hi vero qui tunc in illo populo sancti et spirituales homines erant paucissimi, sicut Moyses, sicut Prophetae, quo animo facerent illam inimicorum interfectionem, et utrum eos quos interficiebant, diligerent, multum latet indoctos et impios, qui diligunt caecitatem suam; qui quoniam non sunt idonei videre ista, mole potius auctoritatis urgendi sunt. Quid enim est quod dicit Apostolus: Ego quidem absens corpore, praesens autem spiritu, jam judicavi quasi praesens eum qui sic operatus est, in nomine Domini nostri Jesu Christi congregatis vobis et meo spiritu, cum potentia Domini Jesu, tradere ejusmodi satanae in interitum carnis, ut spiritus salvus sit in die Domini Jesu (I Cor. V, 3-5)? Quid enim habet illa interfectio, quam multum isti exaggerant et invidiose ventilant, nisi interitum carnis? Sed quia exposuit Apostolus quo animo faceret, satis declaravit in aliquem inimicum vindictam cum charitate posse procedere. Et tamen hic etiam alio modo fortasse interitus carnis, qui fit per poenitentiam, potest intelligi. Ipsi autem legunt scripturas apocryphas, quas etiam incorruptissimas esse dicunt, ubi scriptum est apostolum Thomam maledixisse homini, a quo per imprudentiam palma percussus est, ignorante quis esset, maledictumque illud continuo venisse ad effectum. Nam cum ille homo, quoniam minister convivii erat, ut apportaret aquam exisset ad fontem, a leone occisus et dilaniatus est. Quod ut manifestaretur ad aliorum terrorem, canis manum ejus intulit mensis, ubi convivabatur Apostolus: atque ita cum causa quaereretur a nescientibus, eisque panderetur, in magnum timorem et magnum honorem Apostoli eos esse conversos; atque hinc Evangelii exordium commendandi exstitisse. Si vellet aliquis dentes Manichaeorum in ipsos convertere, quam mordaciter ista reprehenderet! Sed quia et ibi tacitum non est quo animo factum sit, videtur dilectio vindicantis. Sic etenim in illa scriptura legitur, quod deprecatus fuerit Apostolus pro illo in quem temporaliter vindicatum est, ut ei parceretur in futuro judicio. Si ergo tempore Novi Testamenti, quo maxime charitas commendatur, de poenis visibilibus divinitus injectus est carnalibus timor ; quanto magis tempore Veteris Testamenti hoc  congruisse illi populo intelligendum est, quem timor Legis tanquam paedagogi coercebat? Nam haec est brevissima et apertissima differentia duorum Testamentorum, timor et amor: illud ad veterem, hoc ad novum hominem pertinet; utrumque tamen unius Dei misericordissima dispensatione prolatum atque conjunctum. Et in veteri Scriptura  tacetur animus vindicantium, quia paucissimi spirituales divinis revelationibus quid facerent, noverant, ut populus cui terror utilis erat, severissimo imperio domaretur: ut quemadmodum videbant dari in manus suas interficiendos inimicos impios cultoresque simulacrorum, sic ipsi formidarent in manus inimicorum suorum dari, si Dei veri jussa contemnerent, et ad cultum idolorum atque impietates Gentium laberentur. Nam et in ipsos similiter peccantes non dissimiliter vindicatum est. Sed omnis haec temporalis vindicta infirmos animos terret, ut enutritos sub disciplina erudiat, et a sempiternis atque ineffabilibus suppliciis possit avertere: quia plus timent carnales homines quod in praesenti Deus vindicat, quam illud quod futurum minatur.

3. Potest ergo esse dilectio in vindicante. Quod unusquisque in filio suo probat, cum eum in mores pessimos defluentem, severissima coercitione constringit, et tanto magis, quanto magis eum diligit, atque hoc modo corrigi posse arbitratur. Non autem occidunt filios quos diligunt homines, quando eos corrigere volunt: quia multi hanc vitam pro magno bono habent, et totum quare volunt educare filios suos, in hac vita sperant. Fideles autem atque sapientes homines, qui credunt esse aliam vitam meliorem, et quanta possunt ex parte noverunt; nec ipsi vindicant occidendo, cum filios suos volunt corrigere, quia in hac vita eos posse corrigi credunt: Deus autem qui novit quid cuique tribuat, vindicat occidendo in quos voluerit, sive per homines, sive occulto rerum ordine; non quia eos odit in quantum homines sunt, sed in quantum peccatores sunt. Nam in ipsis veteribus Libris legimus dictum Deo, Et nihil odisti eorum quae fecisti (Sap. XI, 25): sed omnia, sive per poenas sive per praemia justitia moderante disponit. Nonne apostolus Paulus Christianis fidelibus loquebatur, cum diceret: Probet autem se homo, et sic de pane edat, et de calice bibat. Qui enim manducat et bibit indigne, judicium sibi manducat et bibit, non dijudicans corpus Domini. Propterea in vobis multi infirmi et aegri, et dormiunt sufficientes. Si autem nos ipsos dijudicaremus, non utique dijudicaremur. Dum judicamur autem, a Domino corripimur, ne cum mundo  damnemur (I Cor. XI, 28-32)? Ecce manifestum est Deum cum dilectione corrigere, non solum infirmitatibus et aegritudinibus, sed etiam mortibus temporalibus, eos quos non vult damnare cum mundo.

4. Attendant haec isti, et videant quomodo potuerint  et impiae gentes dari in manus populi, quamvis adhuc carnalis, tamen unum Deum colentis, ut ab eo interficerentur; cum in eo tamen populo si qui essent spirituales, sine alicujus odio intelligerent dispensationem Dei: et quomodo non sit contrarium quod Dominus nobis in Evangelio praecepit, ut diligamus inimicos nostros: de quibus tamen promittit ipse vindictam, cum de illo judice similitudinem inducit, qui quotidianas interpellationes viduae mulieris petentis ut se vindicaret, quamvis esset injustus, nec Deum timens, nec homines reverens, tamen sustinere non potuit, et audivit eam, ne ulterius taedium pateretur: ex cujus comparatione multo magis Deum, qui est benignissimus atque justissimus, dixit vindicare electos suos de inimicis eorum (Luc. XVIII, 2-8). Huic isti audeant objicere quaestionem, et dicant, si possunt: Quid est, quod jussisti ut inimicos nostros diligamus, et de illis nos vindicare disponis? An forte contra voluntatem suorum sanctorum facturus est, eos quos illi diligunt, puniendo atque damnando? Imo ipsi potius ab ista calumniosa caecitate convertantur ad Deum, et in utroque Testamento intelligant ejus voluntatem, ne in sinistra parte inveniantur inter eos quibus dicturus est Dominus: Ite in ignem aeternum, qui praeparatus est diabolo et angelis ejus. Esurivi enim et non dedistis mihi manducare (Matth. XXV, 41, 42); et caetera talia. Displicet enim istis miseris, quod Deus populo suo interficiendos tradidit inimicos; et ipsi panem mendicanti dari prohibent, non inimico, sed supplici. Intelligant potius sine odio esse posse vindictam, quam pauci intelligunt: et tamen quamdiu non intelligitur, tamdiu necesse est, ut lector in libris utriusque Testamenti magno labore aut errore jactetur, et putet contrarias sibi esse Scripturas.

5. Quam vindictam sine odio nondum Apostoli animo ceperant, quando irati eis a quibus non recipiebantur hospitio, quaesiverunt de Domino utrum vellet eos petere ignem de coelo, sicut Elias fecerat, quo igne homines inhospitales consumerentur. Tunc respondit eis Dominus, dicens eos nescire cujus spiritus filii  essent, et quod ipse liberare venisset, non perdere (Luc. IX, 53-56): quoniam illi animo inimico perdere cupiebant eos, quos volebant igne consumi. Postea vero cum impleti essent Spiritu sancto, et perfecti facti essent, qui jam possent etiam inimicos diligere, acceperunt potestatem vindicandi, quia jam sine odio poterant vindicare. Qua potestate Petrus apostolus usus est in eo libro quem isti non accipiunt, quoniam manifeste continet Paracleti adventum, id est, consolatoris sancti Spiritus, quem lugentibus misit, cum ab eorum oculis ipse ascendisset in coelum. Consolator enim tristibus mittitur, secundum illam ejusdem Domini sententiam. Beati lugentes, quoniam ipsi consolabuntur (Matth. V, 5). Ipse etiam dicit: Tunc lugebunt filii sponsi, cum ablatus fuerit ab eis sponsus (Id. IX, 15). In illo ergo  libro, ubi apertissime Spiritus sanctus, quem Dominus consolatorem promiserat, venisse declaratur (Act. II, 4), legimus ad sententiam Petri cecidisse homines, et mortuos esse virum et uxorem, qui mentiri ausi erant Spiritui sancto (Id. V, 1-10). Quod isti magna caecitate vituperant, cum in apocryphis pro magno legant, et illud quod de apostolo Thoma commemoravi, et ipsius Petri filiam paralyticam factam  precibus patris, et hortulani filiam ad precem ipsius Petri esse mortuam; et respondent, quod hoc eis expediebat, ut et illa solveretur paralysi, et illa moreretur: tamen ad preces Apostoli factum esse non negant. Quis autem illis dixit, Non expediebat gentibus impiis interfici, quas traditas esse divinitus in manus populi Judaeorum irridentes mirari se fingunt? Cum autem illa non odio, sed bono animo Apostoli fecerint; unde isti convincunt animos virorum spiritualium qui in illo populo fuerunt, quod eos oderant, qui per ipsos divina justitia de hac vita jubebantur auferri? Compescant potius temeritatem suam, et non decipiant imperitos, quibus aut non vacat legere, aut nolunt legere, aut perverso animo legunt; et non attendunt et misericordiam et severitatem Dei, utriusque Testamenti litteris commendari. Nam de inimici dilectione, ut non reddatur malum pro malo, in veteribus Libris legitur: Domine Deus meus, si feci istud, si est iniquitas in manibus meis. Si reddidi retribuentibus mihi mala, decidam merito ab inimicis meis inanis (Psal. VII, 4 et 5). Quis hoc diceret, nisi qui sciret hoc Deo placere, ut malum pro malo nemo reddat? Sed hoc perfectorum est, ut non oderint in peccatoribus nisi peccata, ipsos autem homines diligant; et cum vindicant, non vindicent acerbitate saevitiae, sed moderatione justitiae; ne ipsa relaxatio peccati plus noceat peccatori, quam poena vindictae. Nec tamen hoc fecerunt justi homines; nisi auctoritate divina: ne quis arbitretur passim sibi esse permissum necare quem velit, aut judicio persequi, aut poenis quibuslibet affligere. Aliquando autem aperte ponitur in Scripturis ipsa divina auctoritas, aliquando autem occultatur, ut et manifestis lector instruatur, et exerceatur obscuris.

6. Certe inimicum et persecutorem suum nimis ingratum et nimis infestum Saül regem accepit David in potestatem, ut ei faceret quod vellet; et elegit parcere potius, quam occidere. Non enim erat jussus occidere, sed neque prohibitus: imo etiam divinitus audierat se impune facere quidquid vellet inimico; et tamen tantam potestatem ad mansuetudinem contulit (I Reg. XXIV, 3-8, et XXVI, 8-12). Dicatur mihi quem timuit, cum interficere noluit. Nec hominem possumus dicere timuisse, quem acceperat in potestatem; nec Deum, qui dederat. Ubi ergo nec difficultas fuit occidendi, nec timor, dilectio profecit inimico . Ecce David ille bellator implevit praeceptum Christi, quod accepimus, ut diligamus inimicos. Atque  utinam hoc imitarentur isti, qui humanum affectum misericordiae ad nescio quae crudelia deliramenta torserunt! Dum enim credunt panem plorare, quod fieri non potest, non eum porrigunt homini, quem plorantem vident. Fortassis dicant, sicut solent caeci jactare insana convicia, meliorem fuisse David qui pepercit inimico, quam Deum qui dederit ei occidendi potestatem: quasi vero Deus nescierit cui dederit hanc potestatem. Noverat utique voluntatem servi sui, sed ut caeteris etiam hominibus ad imitandum innotesceret ea quae in corde David jam Deo nota erat inimici dilectio, dedit illi in potestatem inimicum, quem nondum volebat occidi, propter certam rerum dispensationem , quam per illum impleri oportebat. Ita et David bonitas commendata est, ut haberent homines quod amarent; et Saülis regis malitia ad exitum digniorem dilata est, ut haberent homines quod timerent.

© 2025 Bibliotecatolica
Todos los derechos reservados

contacto@bibliotecatolica.com

Accepted payment methods: Credit and Debit cards
Powered by PayPal