CAPUT XXIV.

De eo quod scriptum est apud Salomonem: Imitare formicam, et intuere diligentiam ejus, quia ab aestatis tempore usque ad hiemem colligit sibi alimonias (Prov. VI, 6, 8). Neque hoc intelligunt Manichaei spiritualiter esse accipiendum, et putant praeceptum esse ut thesaurizemus in terra, aut etiam curemus haec horrea, quae sine ullo praecepto multum homines implere festinant. Et ideo illud Adimantus ex Evangelio dicit adversum esse huic sententiae, ubi Dominus ait: Nolite cogitare de crastino (Matth. VI, 34). Sed neque hoc intelligunt ad id pertinere, ut temporalia non amemus, neque timeamus ne nobis desint necessaria, et propter ipsa conquirenda vel Deo vel hominibus serviamus. Nam si hoc ideo dictum est, ut non servetur panis in crastinum, magis hoc implent vagi Romanorum, quos Passivos  appellant,  qui annona quotidiana satiato ventre, aut donant statim quod restat, aut projiciunt, quam vel Domini discipuli, qui etiam cum ipso Domino coeli et terrae in terra ambulantes loculos habebant; vel Paulus apostolus, qui omnium terrenorum contemptor, sic tamen gubernavit ea quae praesenti vitae erant necessaria, ut etiam de viduis praeceperit dicens, Si quis fidelis habet viduas, sufficienter tribuat illis, ut non gravetur Ecclesia, quo veris viduis sufficere possit (I Tim. V, 16). Sed tamen illud de formica ita positum est, ut quemadmodum illa aestate colligit unde in hieme pascatur, sic unusquisque Christianus in rerum tranquillitate, quam significat aestas, colligat verbum Dei, ut in adversitate et tribulationibus, quae hiemis nomine significantur, habeat unde spiritualiter vivat. Non enim in pane solo vivit homo, sed in omni verbo Dei (Deut. VIII, 3, et Matth. IV, 4). Si autem hoc eos movet, quod in terra condit formica quod colligit; irascantur etiam illi thesauro quem Dominus in agro dicit inventum (Matth. XIII, 44).

© 2025 Bibliotecatolica
Todos los derechos reservados

contacto@bibliotecatolica.com

Accepted payment methods: Credit and Debit cards
Powered by PayPal