CAPUT XXVII.

De eo quod in Isaia propheta scriptum est: Ego sum Deus qui facio pacem, et constituo mala (Isai. XLV, 7). Etiam hoc eadem regula solvitur. Non enim reprehendit Adimantus quod dixit Deus, facio pacem; sed quod dixit, constituo mala. Cum Paulus apostolus haec duo similiter uno in loco etiam latius tractaverit dicens, Vides ergo bonitatem et severitatem Dei: in eos quidem qui ceciderunt, severitatem; in te autem bonitatem, si permanseris in bonitate: alioquin et tu excideris, et illi si non permanserint in incredulitate, inserentur. Potens est enim Deus iterum inserere illos (Rom. XI, 22 et 23). In hoc sermone apostolico satis apparet bonitas Dei, secundum quam dixit Isaias, Ego sum Deus qui facio pacem; et severitas, secundum quam dixit, constituo mala. Simul etiam ostendit in nostra potestate esse, ut vel inseri bonitate ipsius, vel excidi severitate mereamur . Non ergo est Isaiae contrarium Evangelium, sicut putat, vel potius putari cupit Adimantus, ubi Dominus ait: Beati pacifici, quia filii Dei vocabuntur (Matth. V, 9). Vel ex ipsa enim parte debuit agnoscere, etiam Isaiam scire filios Dei esse pacificos, quia per eum dixit Deus, Ego sum qui facio pacem. Sed cum in alia parte ad male intelligendum oculum fixit, in altera se ipse excaecavit. Quod si vellet alius similiter caecus dicere bonum esse Vetus Testamentum, ubi dicit Deus, Nolo mortem peccatoris, quantum ut revertatur et vivat (Ezech. XXXIII, 11); malum autem esse Novum Testamentum, ubi dicit Christus, Ite in ignem aeternum, qui praeparatus est diabolo et angelis ejus (Matth. XXV, 41): nonne in foveam cadens omnes qui se sequerentur, indoctos et Scripturarum ignaros in imperitiae caecitatem germinante  malitia secum pariter praecipitaret? Qui autem oculo pio legit, et in Novo Testamento invenit quod isti accusant in Vetere, et in Vetere quod laudant in Novo.

© 2025 Bibliotecatolica
Todos los derechos reservados

contacto@bibliotecatolica.com

Accepted payment methods: Credit and Debit cards
Powered by PayPal